Iulius (natus die ignoto Romae; obiit die 12 Aprilis 352) erat episcopus Romae et Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 6 Februarii 337 ad mortem. Iulius magnae partes in controversia Arii egit. Post depositionem Athanasii, quem Iulius sustinuerat, Papa synodum ante eum proposuit. Iulius fuit filius Rustici.

Wikidata Iulius I
Res apud Vicidata repertae:
Iulius I: imago
Iulius I: imago
Nativitas: 280; Roma
Obitus: 13 Aprilis 352; Roma
Patria: Roma antiqua

Pontificatus

337352
Praecessor: Marcus
Successor: Liberius

Cum Eusebii Nicomediensis asseclae in synodo Antiochiae anno 341 celebrata Athanasii Alexandrini dimissionem renovaverunt, legati missi sunt non solum ad imperatorem Constantem sed etiam et ad papam. Iulius pontifex maximus prudenter factionem utramque invitavit, postquam opinionem suam in favorem Athanasii effatus est. Dixit tamen quaestionem ante synodum ponendam esse, quod propositum neutri acceptum est.

Athanasius iterum exsul Romam venit ubi episcopus verus a synodalibus anno 342 habitus est. Serdicae in concilio episcopi orientales LXXVI Philippopolim transeuntes Iulium, Athanasium et alios de sedibus deponendos esse annuntiaverunt. Occidentales episcopi CCC autem synodi Romanae decisiones confirmaverunt dicentes istos orientales esse removendos.[1] Talibus iuribus revisionis, quae decretis tertio et quarto et quinto in concilio hoc quoque affirmata sunt, episcopi Romani status valde corroboratus est.

Iulius fana Sanctae Mariae trans Tiberim et Sanctorum XII Apostolorum construxisse dicitur. Insuper diem nativitatis DNIC in diem 25 Decembris in sempiternum statuit.

Veneratio et memoria

recensere

Mox Iulius a Romanis sanctus putabatur.[2] Memoria eius celebratur die 12 Aprilis. Patronus latrinarum purgatorum est.

Nexus externi

recensere
Series Paparum

PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleutheriusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix III Gelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus

  1. Karl Baus, Eugen Ewig: Die Reichskirche nach Konstantin dem Großen. Die Kirche von Nikaia bis Chalkedon (= Handbuch der Kirchengeschichte, Bd. 2). Herder, Freiburg 1973, p. 40.
  2. Clemens Bombeck: Auch sie haben Rom geprägt. An den Gräbern der Heiligen und Seligen in der Ewigen Stadt. Verlag Schnell & Steiner, Regensburg 2004, ISBN 3-7954-1691-4, p. 139.