Stephanus VII
Stephanus VII aut VI [1] (natus Romae die ignoto – obiit mense Augusto 897), episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 22 Maii 896 erat.
Vita
recensereStephanus, civis Romanus ac filius presbyteri Ioannis, episcopus Anagniae a Papa Formoso creatus est.
Pontificatus
recenserePontificatus Stephani VII propter Synodum Horrendam praeclarus est, in qua cadaver Papae Formosi in ius vocatum est et postea in Tiberim iactum est, sed a sectatoribus eius servatum est. Stephanus VII sectator Lamberti Spoletensis imperatoris fuit, cum Formosus Arnulpho Caranthiae imperatori favisset.
Synodus seditionem concitavit, in qua Stephanus in vincula coniectus est et captivus in oppido Sancti Angeli strangulatus est.
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Stephanus VII spectant. |
Notae
recensere- ↑ Ratio paparum cum nomine Stephano controversa est
Series Paparum