Leo I (papa)
Leo I Magnus fuit papa (440–461), doctor ecclesiae agnotus.

Obitus: 11 Novembris 461, 10 Novembris 461; Roma
Patria: Roma antiqua
Pontificatus

Vita Recensere
Tusciae natus, Romam migravit, et ibi ordinatus est in unum ex septem diaconis urbanis. Iam diaconus muneribus magni momenti est functus, legatus imperialis in Galliam.
Pontificatus Recensere
Reversus, electus est in Summum Pontificem, et strenue laboravit pro unitate et orthodoxia Ecclesiae. Haereticos Pelagianos Aquileiae fidem confiteri constrinxit, Manichaeos investigavit et suppressit. In Gallia et universalem ecclesiam disciplinam ecclesiae et auctoritatem Romae defendit, stabilitatem in mundo per imperium declinantem turbato. Contra errorem monophysitorum scripsit Tomum ad Flavianum, quod clare praesentavit duas naturas Christi in una persona. Stabilitatem Romae non tantum per opera ecclesiastica, sed etiam saecularia defendit . Ex urbe exiens Attilae Romam prementi occurrit. Milites secum non portavit, sed auctoritate divina Attila ab urbe est pulsus. Plurimos scripsit Leo sermones et epistulas, quorum multi nobis sunt traditi, exemplaria Latinitatis primi gradus.
Nexus Externi Recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Leo I (papa) spectant. |
- Sermones (Latine)
- Fontes Latinae de papis usque ad annum 530 (Papa Felix IV)
- Lectio papae Benedicti XVI de Boetio et Casiodoro inter audientiam generalem die 5 Martii 2008 (Italiane) et aliis sermonibus.
Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes! |