Iulius III
Iulius III (natus, Ioannes Maria Ciocchi De Monte die (10 Septembris 1487 in Monte Sancti Savini, vico in Tuscia, - obiit die 23 Martii 1555) episcopus Romanus et Papa catholicus a die 7 Februarii 1550 fuit.
Res apud Vicidata repertae:

Nativitas: 10 Septembris 1487; Roma
Obitus: 23 Martii 1555; Roma
Patria: Dicio Pontificia
Obitus: 23 Martii 1555; Roma
Patria: Dicio Pontificia
Pontificatus
Vita recensere
Ioannes Maria Ciocchi De Monte studuit iuri apud universitates Perusiae ac Saenae Juliae. Iam pater eius Vincentius praeclarus iurisconsultus erat. Postea theologiae studuit.
Patruo suo Cardinali Antonio Mariae Ciocchi De Monte in episcopatu urbis Siponti anno 1513 successit. Anno 1521 etiam episcopus Papiae factus est.
Die 22 Decembris 1536 Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Paulo III creatus est.
Cum cardinalibus Reginaldo Pole ac Marcello Cervini Legatus Romani Pontificis concilio Tridentino interfuit.
Bibliographia recensere
- Julius III in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Herbert Immenkötter, "JULIUS III., Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 3 (Herzberg, 1992. ISBN 3-88309-035-2) , columnae 815–818 (Theodisce)
- Kenneth Setton, The Papacy and the Levant, 1204-1571. Vol. 3/4, The Sixteenth Century. Philadelphiae: American Philosophical Society, 1984 vol. 3 apud archive.org (vol. 4 apud Google Books)
Nexus externus recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulium III spectant. |
Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes! |
Series Paparum