Sixtus I
Sixtus I sive Xystus (Romae anno ignoto natus obiit circiter anno 125) fuit episcopus Romae, Papa Ecclesiae Catholicae Romanae circiter ab anno 115.
Vita
recenserePauca de vita ac pontificatu Sixti nota sunt. Sixtus I, filius Pastoris, Romanus fuit.
Pontificatus
recensereSecundum Catalogum Liberianum Sixtus Hadriano imperante ecclesiae praefuit "a consulatu Negro et Aproniani usque Vero III et Ambibulo", id est: ab anno 117 usque ad annum 126.
Eusebius Chronicis scripsit Sixtum papam fuisse inter annos 114 et 124, Historia ecclesiatica autem inter 114 et 128.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sixtum I spectant. |
Series Paparum