Benedictus PP. XV (natus Iacobus Paulus Ioannes Baptista Della Chiesa Genuae die 21 Novembris 1854 nobili genere, filius Iosephi; mortuus die 22 Ianuarii 1922) fuit Papa catholicus, episcopus Romanus a die 3 Septembris 1914.

Wikidata Benedictus XV
Res apud Vicidata repertae:
Benedictus XV: imago
Benedictus XV: imago
Benedictus XV: subscriptio
Benedictus XV: subscriptio
Nativitas: 21 Novembris 1854; Pyla Veituriorum
Obitus: 22 Ianuarii 1922; Palatium Apostolicum
Patria: Regnum Italiae
Nomen nativum: Giacomo Paolo Giovanni Battista della Chiesa

Pontificatus

1914 - 1922
Praecessor: Pius X
Successor: Pius XI

Insignia heraldica

Benedictus XV: insigne
Benedictus XV: insigne

Familia quoque matris Ioannae Migliorati a Neapoli nobilis erat et Ecclesiae iam Papam Innocentium VII donaverat.

Sententia eius apostolica erat "In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum."

Vita recensere

Iussu patris Iacobus Della Chiesa ante Romae studium theologiae apud praeclarum Collegium Capranicense, Academiam nobilum ecclesiasticorum (Italiane: Accademia dei Nobili Ecclesiastici) atque Pontificiam Universitatem Gregorianam Genuae studia iurisprudentiae ab anno 1872 usque ad annum 1875 fecit.

Iacobus Della Chiesa presbyter die 21 Decembris anno 1878 Romae ordinatus est, postea fuit scriba nuntii apostolici in Hispania cardinalis Mariani Rampollae Tindari.

Cum anno 1887 Papa Leo XIII Marianum Rampollam Cardinalem Secretarium Status nominavit, Della Chiesa vicarius eius factus est.

Die 16 Decembris anno 1907 Iacobus Della Chiesa episcopus Bononiae nominatus est dieque 25 Maii 1914 cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae semper a Pio X creatus est.

Die III Septembris anno 1914, cardinales eum in summum pontificem elegerunt. Iacobus Della Chiesa nomen pontificale sibi Benedictum XV imposuit ad honorem Benedicti XIV, qui etiam episcopus Bononiae fuerat et postea papa.

Pontificatus recensere

 
Benedictus XV

Benedictus XV fuit papa Ecclesiae Catholicae Romanae inter primum bellum mundanum. Papa semper et assidue pro pace et contra bellum, quod dixit inanem stragem et mortem voluntariam Europae esse, congreditur.

Anno 1917 in solemnitate Dominica Pentecostes, Benedictus XV Codicem Iuris Canonici promulgavit.

Die 1 Maii 1917, cum motu proprio Dei Providentis papa Benedictus praesentem Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus (tunc Congregationem pro Ecclesia Orientali) a Congregatione de Propaganda Fide separavit.

Encyclicae epistulae recensere

Benedictus XV duodecim encyclicas epistulas scripsit:

  1. Ad beatissimi Apostolorum principis (die 1 Novembris 1914) contra primum bellum mundanum et pro unitate Ecclesiae
  2. Humani generis redemptionem (die 15 Iunii 1917) de precatione Dei verbi
  3. Quod iam diu (die 1 Decembris 1918) de costituenda pace conventus
  4. In hac tanta (die 14 Maii 1919)
  5. Paterno iam diu (die 24 Novembris 1919)
  6. Pacem, Dei munus pulcherrimum (die 23 Maii 1920) de pace et de iure gentium
  7. Spiritus Paraclitus (die 15 Septembris 1920) de Sacra Scriptura
  8. Principi apostolorum Petro (die 5 Octobris 1920)
  9. Annus iam plenus (die 1 Decembris 1920)
  10. Sacra propediem (die 6 Ianuarii 1921)
  11. In praeclara summorum (die 30 Aprilis 1921) de Dante Alagherio
  12. Fausto appetente die (die 29 Iunii 1921) de Sancte Dominici

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Benedictum XV spectant.
 

Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!

Series Paparum

PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleuterusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix III Gelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus