Wikidata-logo.svg Urbanus VIII
Res apud Vicidata repertae:
Urbanus VIII: imago
Nativitas: 5 Aprilis 1568; Florentia
Obitus: 29 Iulii 1644; Roma
Nomen nativum: Maffeo Vincenzo Barberini

Pontificatus

1623 - 1644
Praecessor: Gregorius XV
Successor: Innocentius X

Insignia heraldica

Urbanus VIII: insigne

Urbanus VIII (natus Matthaeus Barberinus die 5 Aprilis 1568 Florentiae filius opulenti mercatoris - obiit die 29 Iulii 1644, Papa catholicus, episcopus Romanus a die 6 Augusti 1623 erat.

VitaRecensere

Maffeus Barberinus[1] studuit apud Collegium Romanum Societatis Iesu. Anno 1589 Doctor iuris Pisis fit.

Anno 1604 episcopus ac nuntius apostolicus in Francia a papa Clemente VIII factus est. Iam anno 1601 Maffeus Barberinus Lutetiam legatus extraordinarius ierat.

Anno 1606 Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Paulo V creatus est. Post duos annos episcopus Spoletii, anno 1611 legatus in Bononia et demum anno 1617 praefectus Signaturae nominabatur.

PontificatusRecensere

Die 18 Novembris 1626 Urbanus VIII Basilicam Vaticanam nuper perfectam dedicavit. Anno 1631 Papa Urbanus Ducatum Urvini Civitati Ecclesiae adiunxit, quae iam eum ab anno 1625 administrabat.

Pontificatu suo Urbanus Nepotismo favens propinquos ad summos sustulit honores. Luxuriosus et sumptuosus, ut erat, aes alienum civitatis ecclesiae a 16 millionibus scudorum ad 35 milliones auxit. Semper quaestus pecuniae quaerens non solum fortunam Romanorum tributis oneribusque ita gravavit, ut eum sua lingua "papa Gabella" (Italiane papam Tributum) nominarent, sed etiam pars panthei iussit tecto denudari, ut ex aere tegiminis aulaeum berninianum altaris in basilica Sancti Petri fabricaretur.[2] Praeterea concessit, ut Amphitheatrum Flavium ut lapicidinae exerceretur. Nimirum Romani tantam saevitiam indignati illam famosam statuam Pasquini decoraverunt hoc epigrammate: "Quod non fecerunt Barbari, Barberini fecerunt."[3] Tales pasquinatae (ut voce utamur Italiana) innumerabiles traditae sunt: ultimam Romani pontifice mortuo gavisi et exsultantes adludentem ad apes in insigni familiae Pasquino hanc, tamquam inscriptionem sepulcralem, affixerunt:

"Pauca haec Urbani sint verba incisa sepulchro:
Quam bene pavis Apes, tam male pavit Oves."[4]

Nexus externusRecensere

  1. Argenis, Band 1 Von John Barclay,Mark T. Riley (Anglice)
  2. Romolo A. Staccioli, Guida di Roma antica, pag.334. ISBN 88-17-16585-9.
  3. Romolo A. Staccioli, Guida di Roma antica, pag.334. ISBN 88-17-16585-9.
  4. Claudio Rendina, Donatella Paradisi, Le strade die Roma, vol. 3, pag. 1093. ISBN-88-541-0210-5.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Urbanum VIII spectant.
Series Paparum
PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleuterusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix III Gelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus
  Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!