Pasquinus vel Pasquillus[1] (Italiane Pasquino) est marmorea statua mutilata aetatis Hellenismi, Romae inventa et collocata, clarissima sex statuarum loquentium.

Statua Pasquinii

Complures sunt opiniones de hac imagine duorum virorum ad genus helper-group pertinentium; nam alii hunc virum putant Menelaum corpus Patrocli portantem, alii Aiacem vident cum corpore Achillis, alii aliud credunt.[2] Etiam plures coniecturae de nomine Pasquini inveniuntur, in quibus nec ulla est, de qua non dubitetur.

Effosa haec statua est anno 1501 in stadio Domitiani, hodie piazza Navona. Ibi enim cum Olivierus cardinalis Carafa palatium emisset, fabri aream munientes in fundo artificium hoc reppererunt. Carafa, ut artem antiquorum valde admirabatur, id pro palatio suo collocari iussit eodem loco, ubi hodie videtur.

Fortasse aliquid veri inest causae illi nominis Pasquini, quam Iacobo Mazochio[3] debemus: discipulos nomen magistri, qui eos in schola vicina grammaticam Latinam doceret, propter similitudinem quandam ad statuam transtulisse eumque per hoc maleficiose factum quasi immortalem fecisse; eos consuevisse carmina sua, quae in honorem Romanorum antiquorum composuissent, die 25 Martii sancti Marci huic statuae affigere; mox autem rationem carminum Pasquino oblatorum mutatam esse eo, quod cives invidiosi et seditiosi ambitum nobilium et magistratus et aulam papalem aggrederentur. Porro ad hoc ventum est, ut multa epigrammata, quae in tabulis vel chartis inscripta Pasquino affixa sunt quasi ab eo ipso dicta, pars essent controversiarum factionum contendentium de papis eligendis. Cives enim imprimis, ut e textibus ad nos perductis intellegitur, papas urbem regentes et praecipue vectigalia et onera saepe pergrandia imponentes, libentissime persecuti sunt offensas et vitia et secreta rimando et versibus salsis publicando, etiam usque ad mortem epitaphiis maledicentibus. Nec usque ad nostra tempora Pasquinus obticuit; irrisu enim insectatus est et Napoleonem anno 1798, Roma subiecta, et Hitlerum urbem 1938 visitantem, et hodie quoque Pasquinum opertum videmus chartis scriptis omnium generum, nec graphitis non dedecoratus est.

Ad talia pasquinata (Italiane pasquinate) facienda Romani usi sunt et utuntur praecipue suo proprio idiomate (Romanesco dicto), interdum etiam lingua Latina et docta et vulgari.

Fuerunt Romae quinque alii statue parlanti (statuae loquentes):

Etiam inter se versibus sermocinantes, una cum Pasquino congregatio sagacium (Italiane congrega degli arguti) nominati sunt.

Bibliographia recensere

  • Coelius Secundus Curio, Pasquillus ecstaticus et Marphorius, Basiliae, 1544.
  • Claudio Rendina, Donatella Paradisi, Le strade di Roma. ISBN 88-541-0209-1. Vol. 3, pag .971 ss.
  • Mario Spagnol, Guida ai misteri e segreti di Roma. Sugarco Editioni. Carnago (sine anno), p.198 ss.

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Pasquillus ecstaticus et Marphorius, Basiliae, 1544. (Textus) (Idem in Pasquillorum tomis duobus apud Google Books)
  2. Anne Weis, The Pasquino Group and Sperlonga: Menelaos and Patroclos or Aeneas and Lausus (Aen.10.791-832)? In: Kim. J. Hartswick, Mary C. Sturgeon (ed.), ΣΤΕΦΑΝΟΣ. Studies in Honor of Brunhilde Sismondo Ridgway. ISBN 0-924171-52-9, p. 255 ss.
  3. Nomen nati Giacomo Mazzocchi ab ipso versum Latine. Editor auctorum antiquorum et edictorum paparum fuit. Floruit inter annos 1505 et 1527, a quo anno direptionis Urbis non iam apparet. Etiam Carmina Apposita Pasquino edidit, sc. ea, quae primis in annis scholares quotannis apposuerunt.

Nexus interni recensere