Ioannes Paulus I
Ioannes Paulus I (humili loco natus Albinus Luciani die 17 Octobris 1912 in vico Furno Canalis iuxta urbem Bellunum; obiit repente scilicet infarctu cordis die 28 Septembris 1978), fuit Ecclesiae Catholicae Pontifex Maximus, Episcopus Romanus et Papa, a die 26 Augusti 1978.
Obitus: 28 Septembris 1978, 29 Septembris 1978; Civitas Vaticana
Patria: Italia, Regnum Italiae, Civitas Vaticana
Nomen nativum: Albino Luciani
Pontificatus
Insignia heraldica
Eius apostolica sententia fuit: Humilitas
Vita
recensereAlbinus fuit primus filius Ioannis Luciani ac secundae uxoris eius Bortolae, natae Tancon.
Die 7 Iulii 1935, tantummodo viginti duos annos natus, iam presbyter ordinatus est. Postea Romae apud Universitatem Gregorianam studuit et anno 1947 doctoris insigne operis de philosopho Italico Antonio Rosmini gratia consecutus est.
Anno 1958 a novo papa Ioanne XXIII episcopus factus est.
Die 5 Martii 1973 Luciani, qui ab anno 1969 patriarcha Venetiarum erat, cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Paulo VI creatus est.
Pontificatus
recenserePost beatissimi patris Pauli VI mortem, die 26 Augusti 1978 in cardinalium conclavi papa electus est et sibi nomen pontificale Ioannem Paulum I imposuit ad honorem Ioannis XXIII ac Pauli VI primum ineditum post Landonem ac primum duplicem in historia paparum. Ioannes Paulus I, qui permodestus fuit et ab hominibus valde amatur, papa subridens vocatur. Post 33 dies autem papa Ioannes Paulus I obiit, infirma valetudine affectus, scilicet electio ipsa mortem eius maturavit. Quamquam propter ipsam necopinam mortem etiam suspicio fuit eum veneno necatum esse.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Paulum I spectant. |
- De Ioanne Paulo I in pagina officiali Sanctae Sedis (Latine)
- Manfred Eder, "JOHANNES PAUL I. (Albino Luciani), Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 16 (Herzberg, 1999. ISBN 3-88309-079-4) , columnae 817–822 (Theodisce)
- Pellicula de Albino Luciani in duas partes divisa RAI TV (Italice)