Pistorium
Locus: 43°56′0″N 10°55′0″E
Numerus incolarum: 90 195
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Pistoia
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Cantagallus, Thermae Rheni Superioris, Mariliana, Villianum, Quadrata, Castrum Sambuchonis, Castrum Serravallis, Hellaria, Massa Lizzani, Sanctus Marcellus Pitellium
Pistorium[1][2] (-ii, n.) seu Pistoria[2][3] (-ae, f.) (etiam Pistoriae - arum, Pisturiae[2] -arum) (Italiane: Pistoia) est Urbs Italiae et municipium, circiter 90 363 incolarum, in Regione Tuscia situm ac caput Provinciae Pistoriensis. Urbani Pistorienses[2][4] appellantur.
InsigneRecensere
HistoriaRecensere
Pistorium est celebris locus quo Catilina mortem oppetivit. Tenet antiquissimum Tusciae hospitalem, et pulcherrima monumenta alia.
Condita est urbs ab Etruscis, qui Tusciam ante Romanorum adventum incolebant. Saeculo secundo a.C.n., locus fuit oppidum Romanum, sed nunquam per antiquum tempus Imperii Romani magnam auctoritatem habuit. Anno 62 a.C.n. fuit locus Catilinae extremae pugnae.
Medio Aevo municipium fuit, sed non longe, enim Florentia eam cepit, et Pistorium libertatem suam perdidit.
Clari civesRecensere
Pistorii olim nati sunt aut vixerunt et hodie vivunt multi praeclari viri atque feminae, inter alios:
- Clemens IX, papa
- Atto Melani, cantor
- Philippus Pacini, medicus, qui bacterium Vibrionem cholerae anno 1854 invenit.
- Christian Orlandi, actor
CulturaRecensere
Academia Musicae Italicae Organi, condita ab organista Pistoriensi Humberto Pineschi, alumnos organisticos de toto mundo attrahit.
In hac civitate Coemeterium miltes brasiliani est.
Aedificia egregiaRecensere
- Ecclesia cathedralis S. Zenonis
- Coemeterium brasilianum Pistoriae
Ecclesia Catholica RomanaRecensere
Pistorium sedes episcopalis est, nomine Dioecesi Pistoriensi[4].
Fractiones, vici et loci in Municipio PistoriensiRecensere
Vide etiam Fractiones pistorienses.
Municipia finitimaRecensere
Coniunctio communiumRecensere
Pistorium cum his communibus coniunctiones habet:
Nexus interni
- Tuscia (regio),
- Provincia Pistoriensis,
- Urbes Italiae.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pistorium spectant. |
PinacothecaRecensere
NotaeRecensere
- ↑ Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ 4.0 4.1 Cf. "Dioecesis Pistoriensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ Legge 1º ottobre 1750
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |