Ordo Carmelitarum Discalceatorum

Ordo Fratrum Discalceatorum Beatissimae Mariae Virginis de Monte Carmelo

Ordo Carmelitarum Discalceatorum (= monachi) sive Discalceatarum (= moniales) (sigla: OCD) est ramus Carmelitarum reformatus, qui anno 1562 Sancta Teresia Abulensi (1515–1582) et Ioanne a Cruce (1542–1591) auctoribus ortus est, cum ordinem ad fontes reducere studerent.

Teresia Abulensis et Ioannes a Cruce. Fenestra ecclesiae in Conventu Sanctae Teresiae, Abulae

HistoriaRecensere

Die 24 Augusti 1562 primum monialium discalceatarum monasterium Sancto Iosepho dicatum conditum est. Anno 1568 Teresia Abulensis in Duruelo una cum Ioanne a Cruce primum conventum "Fratrum discalceatorum" fundavit.

Rami ordinisRecensere

Anno 1990 in 60 terris circiter 3 700 fratres et in fere 80 terris circiter 11 400 moniales ordinis fuerunt. Carmelitae discalceati igitur sunt maximus ordo contemplativus Ecclesiae Catholicae.

Ramus ordinis antiquius Ordo Carmelitarum Calceatorum (sigla: OCC vel OCarm) nominatur.

  Si plus cognoscere vis, vide Carmelitae

Sodales ordinis notiRecensere

Vide: Carmelitae

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ordo Carmelitarum Discalceatorum spectant (Discalced Carmelites, Discalced Carmelite Order).
  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!