Ordines Franciscani sunt varia imprimis Ecclesiae Catholicae instituta religiosa, quae regulam a Sancto Francisco Assisiensi (1181/1182–1226) pro suo ordine mendicantium conscriptam sequuntur.

Sanctus Franciscus Assisiensis, fundator ordinis (tabula Guidonis de Graciano, post annum 1270, Saenae Iuliae, Pinacoteca Nazionale).

Inter theologia et philosophos maximi momenti, qui saeculis 13 et 14 sub regula Sancti Francisci vixerunt, Antonius Patavinus, Alexander Halensis, Bonaventura de Balneoregio, Rogerius Baco, Ioannes Duns Scotus et Guillelmus de Ockham numerantur.

Ordines recensere

Instituta, quae exemplum Sancti Francisci imitantur, in tres greges dividuntur:

Hodie omnes hae communitates se ramos „Familiae Franciscanae“ esse putant.

Etiam aliis in ecclesiis communitates sunt, qui exemplar Sancti Francisci sequuntur.

Origo ordinum Franciscanorum recensere

 
Franciscus Assisiensis ante sultanum (opus tectorium a Giotto Bondonis post 1296 factum, ut puatur, Asisii, in basilica Sancti Francisci)

Franciscus Assisiensis primo non ordinem constituere, sed quam optime secundum evangelium vivere, id est vitam apostolicam sequi, voluit:

Ait illi Iesus: “ Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me. (Mt 19,21)

Permulti Francisco se adiunxerunt, ut tandem regulam conscripsit. Hic primus ordo Franciscanus (Ordo Fratrum Minorum) anno 1210 ab Innocentio III papa confirmatus est. Communitas circa ecclesiolam Portiunculam infra urbem Asisium sitam vivebat. Anno 1212 Clara Assisiensis, quae 1216/1217 regulam secundi ordinis scripsit, vitam secundum Consilia Evangelica agere vovit. Ordo Fratrum Minorum unus e quattour magnis ordinibus Mendicantibus medii aevi ortus est. Quo maior autem factus est tanto magis firmioribus structuris egebat. Iam Francisco vivo vita vaga relicta est. Anno 1212 primum Franciscanorum monasterium (sive conventus) prope Citoniam in regione Tuscia conditum est. Iam annis inter 1215 et 1217 ordo extra Italiam profectus est[1], ab anno 1217 ordo in provincias et custodias divisus est. Superiores ministri et custodes appellabantur[2], quod Franciscus appellationem prioris aliis in ordinibus in usu clare ac distincte recusaverat asserens superiores ministros, non dominos fratrum esse.[3] Omnes fratres quotannis se in sic dictis capitulis ordinis congregabant, ut disputarent et consilia inirent. Numero fratrum celeriter crescente mox tantum delegati ad capitula missi sunt (sic dicti capitulares), ab anno 1230 magis magisque superiores ex sacerdotibus electi sunt.[4] In capitulo generali anni 1219 constitutum est, ut fratres etiam missionarii in terras irent, in quibus incolae religioni Christianae non adhaererent. Franciscus ipse in custodiam Terrae Sanctae, quae tum totam cira Mare Mediterraneum austro-orientalem regionem complectabatur, iit et inter alia sultanum Aepgypti ad fidem Christianam convertere studuit, frustra tamen. Anno 1220 reversus, quod de controversiis audiverat, Petrum Catani ordini praefecit. Anno 1221 Petro mortuo Helyas de Assisi gubernationem ordini suscepit. Iussu Curiae Romanae Franciscus anno 1223 in secessu Fontis Columbi tertiam regulae versionem conscripsit. Die 29 Novembris ab Honorius III papa bulla Solet annuere confirmata est. Anno 1226 Franciscus mortuus est.

Rationes vitae Franciscanae recensere

 
Crux Sancti Francisci ex ecclesia Sancti Damiani (Asisii).

Pietas Franciscana tribus symbolis, quae ab ipso Francisco et Sancta Clara repetunt, circumscribi solet: praesepe, crux et eucharistia. Franciscus vitam Iesu paupertate actam, quod redemptioni maximi momenti esset, ab initio, id est a praesepi, usque ad finem, id est mortem in cruce, contemplabatur, imitationem et compassionem appetens, quorum culmen stigmata Sancti Francisci modo mystico repraesentant. Etiam vita Sanctae Clarae contemplativa mystica passionis Christi repleta erat. Regula a Francisco conscripta et a papa Honorio III die 29 Novembris 1223 approbata hanc pietatem Christianam quasi argumentum pricipale in initio ponit:

Regula et Vita Minorum Fratrum haec est, scilicet Domini nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate.[5]

Opus redemptionis Iesu Christi in eucharistia repraesentatur, quapropter maximi momenti est. Tamen, quod Franciscus non erat sacerdos, in ordinibus Franciscanorum communitas fraterna plus valet, quam vocatio sacerdotalis quorundam fratrum. Veneratio praesepis crucisque Christi a Franciscanis Clarissisque toto orbe terrrarum alitur.[6]

Franciscanis stat sententia in omnibus rebus modo pacifico agere aut pacem quaerere. Franciscus sententiam a praecepto divino ducit:

Salutationem mihi Dominus revelavit, ut diceremus: Dominus det tibi pacem.[7]

Una cum sententia paupertatis haec appetitio pacis Franciscanos obligat, ut arma aut vim recusent et se humiles et patientes erga homines, imprimis pauperes, praebent.[8]

Cum paupertate etiam reverentia naturae connectitur, ad quam ab annis 1980 magis magisque animus intendebatur. Franciscus papa anno 2015 epistulae encyclicae nomen Laudato si' dedit, quod sunt prima verba cantici a Francisco compositi (Laudes creaturarum).

Quod vita evangelica et apostolica in paupertate et in communitate fraterna acta fundamentum est vitae Franciscanae, negotia fratrum his rationibus respondere debent. In Regula bullata anno 1223 superiores ministri et custodes appellantur (cap. 4 et 8). Cum cardinalis Hugulinus Signinus proposuisset episcopos ex fratribus nominare, Franciscus id negavit dicens:

Minores ideo vocati sunt fratres mei, ut maiores fieri non praesumant. Docet vocatio in plano subsistere, et humilitatis Christi sequi vestigia, quo tandem in respectione sanctorum plus aliis exaltentur. ( ... ) Precor itaque, pater, ne superbiores quo pauperiores exsistant, et contra caeteros insolescant, ad praelationem illos ascendere nullatenus permittatis.[9]

Progressio primi ordinis ac discidium in varios ramos recensere

 
Monasterium et basilica Sancti Francisci (Asisii).

Ordo celeriter tota Europa diffundebatur, monasteria multiplicabantur, praeterea iam saeculo 13 medio fratres minores episcopos et cardinales facti sunt, ut puta anno 1273 Bonaventura de Balneoregio, minister generalis ordinis. Primus papa Franciscanus fuit Hieronymus Mascius, qui papa (1288–1292) nomen Nicolaus IV accepit. Mox etiam multis locis "studium generale" ordinis proprium institutum est. Ex eremitis et praedicatoribus vagantibus fratres in domibus stabilibus habitantes facti sunt, qui saepe munera parochi, praedicatoris aut professoris in magnis urbibus functi sunt. Multitudine fidelium adfluente maximae ecclesiae praedicationi aptae aedificatae sunt.

Inde mox inter fratres de vera paupertate disputatum est. Saeculo 14 medio in Italia greges fratrum, qui strictam observantiam regularem, ut ipsi dicebant, sequebantur, orti sunt. Concilium Constantiense (1414-1418) Constitutione Apostolica Supplicationibus fratribus strictae observantiae regularis permisit, ut in omnibus proviniciis sedes collocarent. Hi fratres strictius Francisci rationes vitae observare studebant: communitates minores simplicioribus domibus ecclesiisque utebantur, orationem comtemplativam pluris quam ritus aestimebant, zelum missionarium renovabant.

Anno 1517 Leo X papa divisionem ordinis in Fratres Minores Conventuales (tum fere 20.000 - 25.000 fratres) et fratres minores regularis observantiae (tum fere 30.000 - 32.000 fratres) statuit. Paulo post observantes iterum compluries inter se divisi sunt.

  • Fratribus Minoribus Conventualibus (O.F.M.Conv sive O.Min.Conv) possessio communis licet; vestimento sive habitu nigro cognoscuntur.
  • Observantes, ad quos complures greges ut puta Clareni, Amadeni et Martiniani pertinuerunt, in Bulla apostolica legitimi ordinis heredes habiti sigillum ordinis et ius nominis Fratrum Minorum (O.F.M) acceperunt. Habitus eorum fuscus est. Annis 1530 in Alcantarinos sive Discalceatos, Reformatos et Recollectos diruperunt. Tribus ramis unus minister generalis praefuit unicuique quadam libertate cum propriis statutis reservata, quos demum Leo XIII papa sic dicta Unione Leonina Apostolica constitutione Felicitate die 4 Octobris 1897 iterum coniunxit. His diebus sunt grex maximus fere 18.000 fratrum.
  • Item habitu fusco incedunt Fratres Minores Capuccini anno 1528 ab observantibus separati, qui initio Fratres minores de vita eremitica, ab anno 1534 Capuccini vocati sunt. Cucullus eorum forma ab illo aliorum Franciscanorum differt.

Notae recensere

  1. Lothar Hardick OFM (ed.): Chronica fratris Iordani a Iano – Theodisce: Nach Deutschland und England. Die Chroniken der Minderbrüder Jordan von Giano und Thomas von Eccleston. (Franziskanische Quellenschriften, vol. 6). Werl 1957.
  2. Karl Suso Frank: Franziskaner. I. Idee und Grundstruktur. In: Walter Kasper (Hrsg.): Lexikon für Theologie und Kirche. 3. Auflage. Band 4. Herder, Freiburg im Breisgau 1995, Sp. 30 f.
  3. Lothar Hardick OFM: Das franziskanische Amtsverständnis (Testament Nr. 12). In: Geistliches Vermächtnis VI. Studientag der Franziskanischen Arbeitsgemeinschaft 1979. Werl 1980 (Wandlung in Treue vol. 22), S. 46–59.
  4. Lothar Hardick OFM: Die Entwicklung des Ordens der Minderbrüder nördlich der Alpen. (Testament des hl. Franziskus, Nr. 7). In: Geistliches Vermächtnis IV. Studientag der Franziskanischen Arbeitsgemeinschaft 1977. Werl 1977 (Wandlung in Treue vol. 20), S. 18–29.
  5. Regula bullata, cap. 1
  6. Horst von der Bey, Johannes-Baptist Freyer (ed.): Die Franziskanische Bewegung. Vol. 1: Geschichte und Spiritualität. Moguntiaci 1996, p. 145ss., 157–180.
  7. Testamentum
  8. Horst von der Bey OFM: Franziskanischer Friedensdienst. In: Horst von der Bey, Johannes-Baptist Freyer (ed.): Die Franziskanische Bewegung. Vol. 1: Geschichte und Spiritualität. Moguntiaci 1996, p. 73–89.
  9. Thomas de Celano: Sancti Francisci Assiensis Vita et Miracula, Legenda secunda, cap. CIX, a P. Eduardo Alenconiensis noviter edita (Romae 1905).

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ordines Franciscanos spectant.