Aperire sectionem principem

Ordo Sanctissimae Trinitatis redemptionis captivorum

Vexillum ordinis Sactissimae Trinitatis
Ioannes de Matha et Felix Valesius

Ordo Sanctissimae Trinitatis redemptionis captivorum vel brevius Ordo Sanctissimae Trinitatis et Captivorum (sigla: OSST) est ordo religiosus Ecclesiae Catholicae iuris pontificii.

HistoriaRecensere

Ordo anno 1198 a Ioanne de Matha et Felice Valesio in Cerfroid prope Lutetiam conditus a papa Innocentio III eodem anno per bullam Operante divine dispositionis approbatus est. Initio fuit ordo monasticus virorum. Anno 1236 etiam ramus feminarum ortus est. Anno 1609 Trinitarii in ordinem mendicantem immutati sunt.

Etsi Trinitariis est regula propria, a quibusdam historicis inter eos, qui regulam Sancti Augustini sequuntur, et ideo inter canonicos regulares ponuntur[1]. In pluribus libris manuscriptis antiquissimis regula Sancti Augustini una cum regula Trinitariorum invenitur[2].

Olim principale ordinis munus fuit redemptio illorum, qui a Saracenis capti erant. Hodie sodales ordinis imprimis curae pastorali et ministerio infirmorum student. Alba incedunt veste, scapulari et capucio rotundo humeros tegente, cum caerulea, rubra intermixta, cruce in pectore.[3].

Die 31 Decembris anni 2005 ordini fuerunt 102 conventus et 585 religiosi, quorum 388 sacerdotes.[4]

Sancti et beati Ordinis Sanctissimae TrinitatisRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Dictionnaire universel françois et latin contenant la signification et la définition, de Trevoux, éd. Gandouin, 1732, vol. 5, p. 406
  2. Collection de décisions nouvelles et de notions relatives à la jurisprudence actuelle par Me J.-B. Denisart; Éditeur: Vve Desaint, 1775, p. 566
  3. Gregorius Rivius, Monastica historia occidentis, de Lipsiae, éd. Gandouin, MDCCXXXVII, p. 67.
  4. Cf. Annuario Pontificio per l'anno 2007, in Civitate Vaticana, 2007, p. 1467.

Nexus externusRecensere