Hermenegildus ab Assumptione
Hermenegildus ab assumptione (in saeculo: Hermenegildus Iza y Aregita) (natus die 13 Aprilis 1879 Mendata in Hispania; obiit Alcázar de San Juan die 26 Iulii 1936), sacerdos professus Ordinis Sanctissimae Trinitatis fuit. Qui, ex sollemni votorum formula Ordinem ingressus, die 29 mensis Septembris, anno 1902, Marcello Spinola, Archiepiscopo Hispalensi, manus imponente, ad sacros ordines ascendit. Cum autem die 21 mensis Iulii, anno 1936, portas eius asceterii, in oppido Alcázar de San Juan, armatorum turba petiisset, iudex quidam municipii, militibus comitantibus, cunctis sodalibus imperavit ut se sequerentur, quos quidem in carcerem ad tempus ipse deduceret. Ita Servus Dei, nocturno tempore inter diem 26 et diem 27 eiusdem mensis, cum in eo carcere iaceret, a militibus provocatus, una cum quattuor ceteris sacerdotibus ignivoma manuballista prostratus est.[1]
Cui manipulo Martyrum Domus Sanctissimae Trinitatis, in oppido, quod Hispani vulgo Alcázar de San Juan appellant, etiam praeerat Bonaventura a Sancta Catharina, Franciscus a Sancto Laurentio, Placidus a Iesu, Antonius a Iesu Maria et Stephanus a Sancto Iosepho.[2]