Franciscus a Sancto Laurentio
Franciscus a Sancto Laurentio (in saeculo: Franciscus Euba y Gorroño) (natus die 25 Iulii 1889 Amorebieta in Hispania; obiit Alcázar de San Juan die 26 Iulii 1936) sacerdos professus Ordinis Sanctissimae Trinitatis fuit. Die 12 mensis Novembris, anno 1908, sollemnibus Deo votis se adstrinxit; die vero 23 mensis Decembris, anno 1911, Gienni, quam urbem Hispani vulgo Jaén appellant, sacerdotio insignitus est.[1] Cum autem die 21 mensis Iulii, anno 1936, portas eius asceterii, in oppido Alcázar de San Juan, armatorum turba petiisset, iudex quidam municipii, militibus comitantibus, cunctis sodalibus imperavit ut se sequerentur, quos quidem in carcerem ad tempus ipse deduceret. Ita trinitarii, nocturno tempore inter diem 26 et diem 27 eiusdem mensis, cum in eo carcere iaceret, a militibus provocatus, una cum quattuor ceteris sacerdotibus ignivoma manuballista prostratus est.[2]
Cui manipulo Martyrum Domus Sanctissimae Trinitatis, in oppido, quod Hispani vulgo Alcázar de San Juan appellant, etiam praeerat Hermenegildus ab Assumptione, Bonaventura a Sancta Catharina, Placidus a Iesu, Antonius a Iesu Maria et Stephanus a Sancto Iosepho.[3]