Placidus a Iesu
Placidus a Iesu (in saeculo: Placidus Camino Fernández) (natus die 6 Maii 1890 Lacunae de Negrillis in Hispania; obiit Alcázar de San Juan die 26 Iulii 1936), sacerdos professus Ordinis Sanctissimae Trinitatis. Sollemnibus votis die 7 mensis Novembris, anno 1909, nuncupatis, die 8 mensis Aprilis, anno 1916, in hac Roma, sacro presbyteratus ordine auctus est.[1] Cum autem die 21 mensis Iulii, anno 1936, portas eius asceterii, in oppido Alcázar de San Juan, armatorum turba petiisset, iudex quidam municipii, militibus comitantibus, cunctis sodalibus imperavit ut se sequerentur, quos quidem in carcerem ad tempus ipse deduceret. Ita trinitarii, nocturno tempore inter diem 26 et diem 27 eiusdem mensis, cum in eo carcere iaceret, a militibus provocatus, una cum quattuor ceteris sacerdotibus ignivoma manuballista prostratus est.[2]
Cui manipulo martyrum Domus Sanctissimae Trinitatis, in oppido, quod Hispani vulgo Alcázar de San Juan appellant, etiam praeerat Hermenegildus ab Assumptione, Bonaventura a Sancta Catharina, Franciscus a Sancto Laurentio, Antonius a Iesu Maria et Stephanus a Sancto Iosepho.[3]