Dominicus a Sanctissimo Sacramento
Dominicus a Sanctissimo Sacramento (in saeculo: Dominico Iturrate Zubero) (natus die 11 Maii 1901 Dima in Hispania; obiit Belmonte die 7 Aprilis 1927), beatus et professus Ordinis Sanctissimae Trinitatis fuit.[1]
Vita
recensereDominicus a Sanctissimo Sacramento natus est in pago vulgo Biteriño, qui est Dimensis municipi vicus, in regione Vasconica dioecesis Victoriensis situs, die undecima mensis Maii, anno 1901. Cum autem Dominicus decimum quartum aetatis annum ageret, inter adspirantes ad Ordinem SS. Trinitatis, qui Algortae degebant, exceptus est, in quo domicilio tribus actis annis, ad Cantabricum coenobium, seu Sanctuarium vulgo «Bien Aparecida» missus est; ubi prima, id est simplicia vota, die 14 Decembris, anno 1918, nuncupavit. Post haec praepositi Moderatores ad singulare eius ingenium respicientes indolemque bonam, eum mitti Romam curarunt, in coenobium videlicet S. Caroli ad quattuor fontes, ut studia philosophiae atque sacrae theologicae in Pontificia Universitate Gregoriana absolveret; ibique felicissimo exitu lauream philosophiae consecutus est, die tertio mensis Iulii, anno 1922. Die autem tertio et vicesimo Octobris, eodem anno, sollemnibus votis susceptis. Tandem die 9 mensis Augusti, anno Sancto 1925, est optato sacerdotio initiatus; atque mox doctoris gradum ob sacrae theologiae prudentiam adeptus est, magna sane laude.[2]
Dominico in Hispaniam cedendum fuit, in coenobium scilicet vulgo Belmonte cognominatum, in Conchensi dioecesi. Sed est ibi, brevi, malo consumptus, ac nonnullos post menses, doloribus acerbissimis fortiter toleratis, ex hac vitae statione sereno ore discessit, die 7 Aprilis, anno 1927, vita cum morte commutata.[2] Anno 1984, a Ioannes Paulo II papa, Beatus declaratus est: Maii mensis die 11 celebratur.[1]