Marianus a Sancto Ioseph (in saeculo: Iacobus Altolaguirre y Altolaguirre) (natus die 30 Decembris 1857 Yurre in Hispania; obiit Villanueva del Arzobispo die 26 Iulii 1936), professus Ordinis Sanctissimae Trinitatis fuit. Vota sollemnia anno 1875 nuncupavit; anno 1880 sacro presbyteratus ordine insignitus est. Nonnullorum conventuum superior fuit suique Ordinis definitor generalis. Ipse tempore quo martyrium perpessus est in sacras orationes habendas et sacramentum paenitentiae administrandum praecipue incumbebat. Sodalis erat communitatis religiosae Sacrarii Nostrae Dominae de la Fuensanta apud Villanueva del Arzobispo. Neci occubuit die 26 mensis Iulii anno 1936.[1]

Mariano a Sancto Ioseph.

Cui manipulo Martyrum Domus Sanctissimae Trinitatis, in oppido, quod Hispani vulgo Villanueva del Arzobispo appellant, praeerat Marianus a Sancto Ioseph et Iosephus a Iesu et Maria.[2]

Nexus interni

  1. Acta Apostolicae Sedis (AAS), Beatificationis seu declarationis Martyrii ServorumDei Mariani a S. Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre (in saec.: Iacobi) et IX Sociorumex Ordine SS. Trinitatis (†1936-1937), vol. XCVIII, n. 11 (2006), 872.
  2. AAS, vol. XCVIII, n. 11 (2006), 872-873.