Carolus Borromaeus
Carolus Borromaeus [1] (nobili genere natus Aronae die 2 Octobris 1538; Mediolani die 3 Novembris 1584 mortuus) fuit praeclarus archiepiscopus Mediolani ac cardinalis. Ecclesia Catholica eum sanctum putat. Dies festus Sancti Caroli 4 Novembris est.
Obitus: 3 Novembris 1584; Mediolanum
Familia
Memoria
Sanctus (feriae die 4 Novembris)
Insignia heraldica
Carolus Borromaeus Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
archiepiscopus Mediolani | |
Natus | 2 Octobris 1538 |
presbyter ordinatus | 1563 |
episcopus nominatus | 1563 |
Cardinalis promulgatus | 25 Ianuarii 1560 |
a papa | Pio IV |
Mortuus | 3 Novembris 1584 |
Vita
recensereCarolus filius comitis Aronae Giberti II ac Margaritae Medicis in oppido familiae apud lacum Verbanum natus est. Anno 1559 apud universitatem Papiae doctor utriusque iuris factus est.
Eodem anno frater matris eius Ioannes Angelus Medici papa factus est et sibi nomen imposuit Pium IV. Ab avunculo Carolus die 25 Ianuarii 1560 cardinalis creatus est.
Post mortem fratris eius Friderici anno 1563 Carolus presbyter atque episcopus ordinatus est et concilio Tridentino interfuit.
Post concilium Carolus pro emendatione Ecclesiae Catholicae Mediolani et etiam in Helvetiae vallibus contra Protestantes vehementer pugnavit. Anno 1579 Collegium Helveticum Mediolani condidit ad futuros presbyteros e pagis Catholicis Helvetiae educandos et ad doctrinas Ecclesiae reformationis arcendas.
Die 1 Novembris 1610 Carolus canonizatus est.
Nota
recensereNexus externi
recensere- Biographia Sancti Caroli a P. Canetta scripta(Italiane)
- "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)