Cremisa (urbs)
Vide etiam paginam discretivam: Cremisa (discretiva)
Locus: 48°25′0″N 15°37′0″E
Numerus incolarum: 24 610
Situs interretialis
Nomen officiale: Krems an der Donau
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Cremisa[1] sive Cremsa[2] sive Crempsium[3] (Theodisce Krems an der Donau) est urbs 25 036 incolarum (status 2020) in civitate Austria Inferiore 70 chiliometra a Vindobona in occidentem versus sita. Urbs simul et commune et sedes circuli homonymi his diebus locus mercaturae, culturae necnon educationis (et scholarum inferiorum et superiorum et universitatis studiorum) est.
GeographiaRecensere
Cremisa in valle Danubii in Austria inferiore sita est, ubi Cremisa flumen in Danubium influit, in orientali Wachau parte, a Waldviertel in meridiem versus. In orientem versus Wagram et Tullnerfeld patent. In altera Danubii ripa Mautern sita est, urbs, quae a temporibus Imperii Romani repetit (tum Favianis vel Favianae dicta, Medio aevo autem civitas Mutarensis).
NotaeRecensere
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3, etiam: Cremesia, Cremisium, Chrema, Chremisa, Chremsa, Cremsa - sicut flumina homonyma Cremisa (flumen Austriae Inferioris) et Cremisa (flumen Austriae Superioris).
- ↑ A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiarum: G. B. Recurti, 1749)
- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |