Florianus (natus forsitan Cannabiacae prope Comagenam in Austria Inferiore, mortuus die 4 Maii anni 304 Lauriaci in Austria Superiore) fuit magistratus Romanus, qui una cum 40 sociis martyr Christianus mortuus est. Loco, quo sepultus esse traditur, postea Monasterium Sancti Floriani aedificatum est.

Wikidata Florianus Lauriacensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 250s; Austria Inferior
Obitus: 4 Maii 304; Anisia

Memoria

Sanctus, sanctus (feriae die 4 Maii, 4 Maii)
Monasterium Sancti Floriani - Basilica et aedificia coenobii
IV Non. Mai., Laureaci, in Norico Ripensi, sancti Floriani Martyris, qui, sub Diocletiano Imperatore, Aquilini praesidis iussu, in flumen Anisum, ligato ad collum saxo, praecipitatus est.
  • Passio Sancti Floriani: Passionis exstant duo versiones, altera longior, altera brevior; utraque versio passionis a saeculo octavo exeunte vel saeculo nono ineunte repetit; archetypus passionis nondum repertus est, versiones in manuscriptis saeculorum noni decimique traditae sunt.[1]
 
Florianus de ponte pellitur (in tecto basilicae Sancti Floriani pictus)

Eulogium res certas tradere putatur: Die 4. Maii (veri simile anno 304) Florianus in persecutione Diocletiana Lauriaci martyrium obiit. Quod saxo ad collum ligato in flumen Anisum praecipitatus est, ad eum finem factum esse videtur, ut corpus venerationi sive cultui Christianorum subtraheretur. Similia pluries narrantur. Exemplum propinquum est Passio Sancti Irenaei Sirmiensis, qui in ponte decollatus et in flumen iactus est.[2]. Eusebius Pamphili, qui saepius talia refert, causam plane proponit, cum describit, quomodo martyres Nicomedienses sublati sint: In tantum vero rabies crudelitatis apud eos exarsit, ut regios pueros martyres effectos, cum secundum humanitatis ordinem fuissent sepulturae mandati, effoderent denuo, et corpora eorum proiicerent in mare, dicentes: Ne forte efficiantur dii Christianorum, et illi, qui deos adorare nolunt, servos nostros incipiant adorare. Putant enim, quod divinus apud nos honor martyribus deferatur.[3]

Passio a fontibus antiquis repetere putatur elementis legendariis adiunctis. Secundum passionem Florianus fuit princeps officii praesidis, id est moderator administrationis civilis provinciae Norici Ripensis. Persecutione Diocletiana incipiente Florianus officio defunctus Cetium recessit. Ubi audivit Lauriaci Christianos ab Aquilino praeside comprehensos esse, Florianus ad fratres fideles confirmandos ibi contendit et se Christianum esse confessus est. More usitato primo ad sacrificia invitatus et deinde, cum recusavisset, ad tribunal ductus est. Denique capite damnatus saxo ad collum ligato in flumen Anisum pulsus est.

Hae sunt res, quae his diebus a paucis dubitantur. Quod sequitur, legendae attribuitur: Oculos iuvenis, qui eum in flumen praecipitavisset, statim crepuisse; fluvium martyrem Christi suscipientem expavisse et eum in saxo deposuisse; aquilam corpus custodivisse; mulierem visione commonitam corpus ad locum posterioris monasterii Sancti Floriani deduxisse et ibi sepelivisse.

Num monasterium re vera sepulcrum sancti custodiat, difficile est probatu. Socii, quorum auxilio Florianus Lauriacum profectus est, diu legendarii habiti sunt, donec anno 1894 in basilica Sancti Laurentii restauranda in altari arca lapidea ossa plurimorum hominum (31- 40) continens reperta est. Primo oblivioni data postea accuratius inspecta ossa martyrum esse probata sunt. Ex die 3. Maii 1968 denuo in basilicae altari requiescunt.[4]

 
Vilnius: Statua Sancti Floriani, qui hama ignes compescit.

Editiones et bibliographia

recensere
  • Acta sanctorum Maii I, Antverpiae 1680, p. 461-467.
  • Bruno Krusch, Der heilige Florian und sein Stift (in: Neues Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde; 28) Hannoverae 1903, p. 337-92, 565-610 (Passio p. 386-92) et MGH SS rer, Merov. VII, Hannoverae 1920, p. 802-05 (editio amplificata)
  • Willibrord Neumüller: Der Heilige Florian und seine "Passio" (Mitteilungen des OÖ Landesarchivs; 10), Lentiae 1971, pp. 1-35
  • Johannes Hollnsteiner CanAug: "Florian" in: Neue Deutsche Biographie 5 (1961), p. 254 s. in interrete [3]
  • Friedrich Wilhelm Bautz, "FLORIAN, Heiliger" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8)  col. 64 (Theodisce)
  1. Willibrord Neumüller: Der Heilige Florian und seine "Passio" (Mitteilungen des OÖ Landesarchivs; 10), Lentiae 1971, pp. 1-35; et: Johannes Hollnsteiner CanAug: "Florian" in: Neue Deutsche Biographie 5 (1961), p. 254 s. in interrete [1]
  2. AA SS Martii III. 1668, pp. 555-557; cf. AA SS Nov II/2. 1931, pp. 177 et 459.
  3. Eusebius, Historia ecclesiastica VIII,6,6; Eusebius: Die Kirchengeschichte (in: Die griechischen christlichen Schriftsteller der ersten drei Jahrhunderte; 9/2). Die lateinische Übersetzung des Rufinus = versio Latina Rufini, ed. a E. Schwartz et Th. Mommsen, Berolini 1908, p. 751
  4. Helmut Bouzek: caput Ausgrabungen zu den 40 Märtyrern, in: Ökumenisches Heiligenlexikon [2], visum die 25. Aprilis 2020
  5. Fernando Lanzi / Gioia Lanzi: "Florian of Lorch, Martyr", Saints and Their Symbols: Recognizing Saints in Art and in Popular Images, p. 86. Liturgical Press, 2004. ISBN 0-8146-2970-9
  6. Internetowa Liturgia Godzin

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Florianum Lauriacensem spectant.