Crasnodaria,[1] vulgo Krasnodar[2] (Russice Краснодар), est urbs in Russia, in meridie planitiei Europaeae Orientalis ad ripam dextram Hypanis fluvii sita, metropolis territorii Crasnodariani, subiecti Foederationis Russicae, atque Cubaniae, regionis historicae. Plus quam 1 121 milia incolarum (anno 2023) habet.

Wikidata Crasnodaria
Res apud Vicidata repertae:
Crasnodaria: insigne
Crasnodaria: insigne
Civitas: Russia
Locus: 45°2′0″N 38°59′0″E
Numerus incolarum: 1 138 654
Zona horaria: Tempus Mosquanum, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Краснодар

Gestio

Praefectus: Yevgeny Naumov
Procuratio superior: Krasnodar Municipality

Geographia

Superficies: 339.31 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Crasnodaria est valens sedes mercaturae, industriae et culturae Caucasi Septentrionalis. Plus quam centum officinas, tres stationes ferriviarias, aeroportum atque portum ad Hypanim fluvium habet. Universitates septem (quarum sunt, e.g., Universitas Publica Cubanica et Universitas Publica Technologica Cubanica) multaque alia instituta educationis, musea et theatra nonnulla hac in urbe sunt. Inter societates pediludii urbis notae sunt FK Krasnodar et FK Kuban Krasnodar.

Historia

recensere
 
Monumentum Catharinae Magnae Crasnodariae in urbe

Anno 1793 ut castrum condita, anno 1867 facta est urbs, ad annum 1920 Catharinodaria seu Catharinodorum,[3] vulgo Ekaterinodar (Russice Екатеринодар, i.e. 'Catharinae donum'), vocabatur. Annis ab 1860 ad 1918 erat metropolis regionis Cubanicae Russiae. Cum ferrivia per urbem venit, haec valens sedes mercaturae, industriae et transportationis facta est. Tempore belli civilis Russici Catharinodaria fuit urbs valens in parte meridiana Russiae, a viribus 'Albis' contra 'Rubros' (bolsevicos) pugnantibus tenebatur. Anno 1920 urbs occupata est a copiis 'Rubrorum' et die 7 Decembris eodem anno nomen suum hodiernum recepit. Anno 1937 Crasnodaria sedes administrativa territorii facta est. Tempore Belli Magni Patrii, die 9 Augusti 1942 urbs a copiis Germanicis occupata fuit, die 12 Februarii anno 1943 ab exercitu Sovietico liberata et post bellum restaurata.

 
Area principalis urbis Crasnodariae

Incolae noti

recensere
  1. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 169.
  2. Alexandri Gavrilov Corpus inscriptionum Regni Bosporani: album imaginum (CIRB-album), p. xii et al.
  3. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 497.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Crasnodariam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 45°2′0″N 38°59′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия