Michael Basilii filius Alekseev (Russice Михаил Васильевич Алексеев, tr. Michail Vasil'evič Alekseev; Viasmae natus die 3 [15] Novembris 1857, Catharinodori mortuus die 25 Septembris [8 Octobris] 1918) fuit ductor exercitus Russicus, particeps bellorum Russo-Turcici annorum 1877 et 1878, Russo-Iaponici, primi mundani et civilis Russici. Tempore revolutionis Februariae Russicae ad abdicationem Nicolai II contribuit. In bello civili Russico fuit unus e creatoribus et praefectus supremus Exercitus Voluntarii, in meridie Russiae Europeae contra copias Bolsevicorum pugnantis.

Wikidata Michael Alekseev
Res apud Vicidata repertae:
Michael Alekseev: imago
Michael Alekseev: imago
Michael Alekseev: subscriptio
Michael Alekseev: subscriptio
Nativitas: 3 Novembris 1857; Viasma
Obitus: 8 Octobris 1918; Crasnodaria
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Belgrade New Cemetery

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Alekseev spectant (Mikhail Alekseev, Mikhail Vasilyevich Alexeyev).
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •