Cubania[1] sive Kubania,[2] vulgo Kuban' (Russice Кубань), regio historica in parte occidentali Caucasi septentrionalis est, ad Cubanum seu Hypanim fluvium (e quo nomen suum accepit) accolasque eius adiacens et nunc ad Russiam pertinens.

Tabula regionis Cubanicae Imperii Russici

Cubania olim in possessione Circassiae et Chanatus Crimensis fuerat, dein a Cosacis inculta est, gradatim pars Russiae facta. Decreto Catharinae II, imperatricis Russicae, anno 1792 terrae Cubaniae Cosacis donatae sunt. In Imperio Russico regio Cubanica (Kubanica[2]), territorium exercitus Cubanici Cosacorum, anno 1860 formata est. Annis 19171920 Res Publica Popularis Cubanica exsistebat, cuius metropolis Catharinodaria (nunc Crasnodaria) erat. Nunc in territorio Cubaniae sunt pars maxima territorii Crasnodariani, tota res publica Adygeia, pars maxima rei publicae Karaczaevo-Circassicae, pars occidentalis territorii Stauropolitani et districtus parvus partis meridianae regionis Rostoviensis Foederationis Russicae.

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cubaniam spectant.