Caucasus Septentrionalis
Caucasus Septentrionalis[1] vel Borealis[2] (Russice Северный Кавказ, tr. Severnyj Kavkaz) est terra, nunc ad Russiam pertinens, Ciscaucasiam et declivum septentrionale Caucasi Maioris (sine segmento eius orientali Atropatenico) continens atque partem declivi meridiani Caucasi Maioris in occidente (ad flumen Psou, i.e. ad confinium Abasciae) sitam includens.
Caucasus Septentrionalis aream 258,3 milia km2, i.e. 1,5% territorii Russiae, occupat. 14,8 decies centena milia incolarum (anno 2010), i.e. 10,5 % incolarum Russiae, ibi habitant. Haec terra est patria 20 gentium Caucasicarum indigenarum, ad quos (secundum censum anni 2002) circa 6 decies centena milia hominum in Russia pertinent.
In Caucaso Septentrionali pars meridiana regionis Rostoviensis, territoria Crasnodarianum et Stauropolitanum, res publicae Adygeia, Karaczaevo-Circassia, Cabardino-Balcaria, Ossetia Septentrionalis, Ingussetia, Tsetsenia et Daghestania atque margo occidentalis rei publicae Calmucciae Foederationis Russicae locantur.
Notae
recensereFontes
recensereNexus internus
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Caucasum Septentrionalem spectant. |