Cosaci Cubanici
Cosaci Cubanici (Russice кубанские казаки, tr. kubanskie kazaki) sunt Cosaci Russici (bona parte originis Ucrainicae) regionis historicae Cubaniae.
Historia
recensereExercitus Cosacicus Cubanicus (Russice Кубанское казачье войско, tr. Kubanskoe kazač'e vojsko) in Imperio Russico formatum est anno 1860 ex Exercitu Cosacico Ponti Euxini (Черноморское казачье войско), anno 1787 praesertim e parte Cosacorum Zaporoviensium creato et ab anno 1792 in Cubania ad septentrionem Hypanis (Cubani) fluvii colenti, atque e parte Exercitus Cosacici Linealis Caucasici (Кавказское линейное казачье войско), anno 1786 formati. Annus officialis primatus Exercitus Cubanici tamen fuit 1696, a quo anno legio Choperensis Exercitus Linealis Caucasici prisci, veterrimus eorum in Exercitum Cubanicum inclusorum, historiam suam duxit (anno illo Cosaci Tanaitici e terris prope Choperum fluvium oriundi magnam gloriam ceperunt cum Asovia, tunc Imperii Ottomanici arx, a copiis Petri I expugnata est). Regio Cubanica fuit terra Exercitus Cubanici Cosacorum, metropolim habens Catharinodorum, antea Cosacorum Pontus Euxini metropolim, quae facta est locus praesidii Exercitus Cubanici.
Annis sequentibus Cosaci Cubanici in bellis Imperii Russici (e.g. Caucasico, Russo-Turcico annorum 1877-1878, Russo-Iaponico, primo mundano) participaverunt.
Anno 1917, post res novas Februarias Russicas, Consilium Cubanicum (Кубанская рада) ut administratio propria Exercitus Cubanicae Cosacorum formatum est, quod post res novas Ocrobres se potestatem supremam in Cubania declaravit; die 28 Ianuarii 1918 enim Rem Publicam Popularem Cubanicam (Кубанская народная республика) in terris regionis Cubanicae priscae proclamavit. Pars Cosacorum Cubanicorum illo tempore potestatem Sovieticam sustinuit, quae mense Aprili 1918 Rem Publicam Sovieticam Cubanicam (Кубанская советская республика) in regione Cubanica condidit, paulo post (die 30 Maii) in Rem Publicam Cubaniae et Ponti Euxini (Кубано-Черноморская советская республика) inclusam. Ad medium anni 1918 Cosaci Cubanici plurima parte sua motum "Alborum" contra Bolsevicos pugnantem adiuvaverunt et, cum auxilio Exercitus Voluntarii (Добровольческая армия) ab Antonio Denikin ducti, ad finem eiusdem anni potestatem Sovieticam in Cubania deleverunt. Dein maioritas Cosacorum Cubanicorum ut pars Virium Armatarum Meridiei Russiae (Вооружённые силы Юга России) "Alborum" contra copias "Rubras" Bolsevicorum in bello civili Russico pugnabat, et post cladem "Alborum" in bello illo multi Cosacorum Russiam liquerunt. Cum anno 1920 potestas Sovietica Bolsevicorum in Cubania finaliter firmata est, Exercitus Cubanicus Cosacorum potestate illa rite abolitus est. Annis ab 1920 ad 1925 certi greges rebellionum in terris Cubaniae contra imperium Sovieticum pugnaverunt. Inter annos 1920 et 1932 repressalia contra Cosacos Cubanicos ut hostiles aestimatos a potestate Sovietica Bolsevicorum evenerunt, annis enim 1932 et 1933 Cocaci Cubanici multi fame et deportatione (e.g. ad Siberiam) affecti sunt. Repressalia contra Cosacos post annum 1933 finita, partes exercitus equestres Cubanicae Cosacicae in copiis Unionis Sovieticae formatae sunt. Tempore Belli Magni Patrii, Cosaci Cubanici in exercitum Unionis Sovieticae inclusi contra vim Germaniae nazisticae prospere bellabant (nonnulli ex Cosacis Cubanicis tamen cum "tertio imperio" Germanico contra imperium Sovieticum collaborabant).
Extremo saeculo vicesimo regeneratio Exercitus Cubanici Cosacorum proclamata est. Exercitus Cosacicus Cubanicus hodiernus, vel Societas Exercitus Cosacica Cubanica (Кубанское войсковое казачье общество), Crasnodariam sedem administrandi suam principalem habens, registrationem officialem in Foederatione Russica obtinuit; statutum enim Exercitus Cubanici Cosacici nostri temporis die 24 Aprilis 1998 decreto praesidis Russiae confirmatum est.[1]
Nota
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Cosacos Cubanicos spectant. |