Bellum Caucasium (ab anno 1817 aut 1829 ad annum 1864) fuit bellum inter Imperium Russicum et varias gentes sub Imamatu Caucasi septentrionalis foederatas, ab incursione exercitus Russici inceptum, adiunctione harum regionarum montanarum finitum.

Proelium belli Caucasii, a Francisco Roubaud pictum

Ineunte saeculo XIX Imperium Russicum iam Regnum Kartli-Kakheti (unum ex regnorum Georgianorum) adiunxerat (1801–1810), ac nonnullos khanatus Transcaucios (Atropatenicos) (1805–1813). Nihilominus, inter terras nuper acquisitas et Russiam terrae iacebant gentium montanarum plerumque Islamicarum, quae fidelitatem in Russiam iuraverunt, sed de facto liberae erant. Hae gentes, deinde a Šamil ductae, vehementer cum exercitu Russico pugnaverunt. Post victoriam Russicam, aliquot centena milia Circassiae incolarum ex patria fugerunt aut fugati sunt.

Caucasus bellicosus fuit unus multorum locorum militiae seu exsilii multorum scriptorum russicorum. Leo Tolstoj Caucasensibus pugnatus suam narratiunculam «Captivus Caucaseus» scripsit. Michael Lermontov Сaucaso stans suam mythistoriam «Temporis nosti heros» scripsit et in certameni singulare occidet.

Bibliographia

recensere
  • Potto, Vasilii. Кавказская война в отдельных очерках, эпизодах, легендах и биографиях. 5 volumina. Petropoli: 1887—1889.
  • De Waal, Thomas. The Caucasus: An Introduction. Oxoniae: Oxford University Press, 2010.