Haec pagina de flumine, in Russia locato, explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Hypanis" appellatur, vide Hypanis (discretiva).
Hypanis[1][2] (Graece antiqua ‛Ύπανις) seu Vardanus[3] vel Anticaeta,[4] nunc autem Cubanus,[5] vulgo Cuban[4] seu Kuban[2] (Russice Кубань, Karaczaevo-Balcarice Къобан, Cabardino-Circassice Псыжь, Adygice Псыжъ) nominatur, flumen est in Caucaso Septentrionali Russico.
Hypanis fluvius cum accolis suis
Prope Montem Elbrus confluxu fluminum Ullukam et Utschkulan oritur, 870 chiliometra per res publicas Karaczaevo-Circassiam et Adygeiam territoriaque Stauropolitanum et Crasnodarianum Foederationis Russicae patet, plus quam 14 milia accolas accipiens, et in Paludem Maeotidem prope Temrucum urbem se effundit, delta formans (quae ad saeculum undevicesimum alveum principalem in Pontum Euxinum influentem habebat). Regio historica, per quam fluit, secundum fluvium Cubania (Cuban, Kuban) appellatur.