Karaczaevo-Circassia

subiectum Foederationis Russicae

Karaczaevo-Circassia[1][2] (Russice Карачаево-Черкесия) seu Res Publica Karaczaevo-Circassica[1] (Russice Карачаево-Черкесская Республика, Karaczaevo-Balcarice Къарачай-Черкес Республика, Kabardino-Circassice Къэрэшей-Шэрджэс Республикэ, Abassinice Къарча-Черкес Республика, Nogaice Карашай-Шеркеш Республикасы) est subiectum Foederationis Russicae, ab anno 2010 in eius districtum (circulum) foederalem Septentrio-Caucasicum inclusum. Formata est anno 1922 ut regio autonoma Karaczaevo-Circassica, quae anno 1992 statum hodiernum obtinuit.

Wikidata Karaczaevo-Circassia
Res apud Vicidata repertae:
Karaczaevo-Circassia: insigne
Karaczaevo-Circassia: insigne
Karaczaevo-Circassia: vexillum
Karaczaevo-Circassia: vexillum
res publica
Civitas: Russia
Locus: 43°55′0″N 41°47′0″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Russia
Territoria finitima: Kabardino-Balkaria, Territorium Stauropolitanum, Territorium Crasnodarianum, Abascia, Mingrelia et Suania Superior

Forma

Area: 14 100 chiliometrum quadratum
Caput: Cherkessk

Gestio

Praefectus: Rashid Temrezov
Consilium: People's Assembly of the Karachay-Cherkess Republic

Vita

Incolae: 468 322
Sermo publicus: Russica, lingua Nogaica, lingua Karaczaevo-Balcarica, lingua Cabardino-Circassica, Lingua Abassinica
Zona horaria: Tempus Mosquanum, UTC+3, Europe/Moscow

Commemoratio

Paean: National Anthem of Karachay-Cherkessia

Sigla

Siglum autoraedarum: 09

Tabula aut despectus

Karaczaevo-Circassia: situs
Karaczaevo-Circassia: situs

Karaczaevo-Circassia, aream 14 277 chm² habens, in Caucaso Septentrionali sita est, cum territorio Crasnodariano in occidente, territorio Stauropolitano in septentrione, re publica Kabardino-Balkarica in oriente atque cum Georgia Abasgiaque in meridie contermina. Circa 468 milia incolarum (anno 2016) habet. Secundum censum 2010, gentes plurimae ibi sunt Karatchai[3] (41 %), Russi (31,6 %), Circassi (11,9 %), Abassini (7,8 %) et Nogai (3,3 %). Linguae omnium harum gentium (Karaczaevo-Balcarica, Kabardino-Circassica, Abassinica, Nogaica) sunt publicae in Karaczaevo-Circassia, Russica ibi est lingua communicationis internationalis.

Caput rei publicae est urbs Čerkessk, altera urbs magna Teberda.

Hypanis et Kuma flumina in re publica oruintur; Teberda est flumen magnum. Per Elbrum montem confinium cum Cabardino-Balcaria transit.

In Karaczaevo-Circassia sunt nonnullae areae naturae speciali protectae, e quibus sunt Reservatum Teberdense et pars Reservati Caucasici.

Nexs interni

recensere

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 43°55′0″N 41°47′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Karaczaevo-Circassiam spectant.