Samuel Iacobi filius Maršak (Russice Самуил Яковлевич Маршак, tr. Samuil Jakovlevič Maršak; 3 Novembris 18874 Iulii 1964) fuit poeta, dramaturgus, interpres, et criticus litterarius Russicus Sovieticus, ut auctor poematum fabularumque pro impubibus atque interpretationum Russicarum versuum Anglicorum notus.

Wikidata Samuel Maršak
Res apud Vicidata repertae:
Samuel Maršak: imago
Samuel Maršak: imago
Samuel Maršak: subscriptio
Samuel Maršak: subscriptio
Nativitas: 22 Octobris 1887; Voronegia
Obitus: 4 Iulii 1964; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Biographia

recensere

Samuel Maršak, Voronegiae in familia Iudaeica patre saponis officinae fabro natus, cito versus facere incepit, idcirco iam aetate sua infirma ut poeta notus. Ab anno 1902 Petropoli habitans, nonnullos homines celebres ibi cognovit, inter quas Maximum Gor'kij scriptorem, cum familia cuius annis a 1904 ad 1906 in Crimaea (Ialtae in urbe) colebat. Anno 1907 versus suos (collectionem poematum nomine "Сиониды", i.e. Sionidae, de thematibus Iudaeicis) primo in lucem edidit. Eodem tempore poemata nonnulla e linguis Hebraica et Iudaeo-Germanica Russice vertit. Anno 1911, ut duorum scriptorum periodicorum Petropolitanorum correspondens, iter in Imperium Ottomanicum (nempe Syriam et Palaestinam) fecit, postquam impressiones suas in versibus lyricis (commune "Палестина", i.e. Palaestina, nominantur) expressit. In itinere illa uxorem suam futuram cognovit, et post nuptiones eacum in Angliam venit, ubi annis a 1912 ad 1914 in Universitate Londiniensi studebat. Annis 19151917, in Imperium Russicum regressus, versiones suas Russicas nonnullorum versuum Anglicorum publicavit. Post res novas Octobres, Samuel Maršak secundum familiam suam Catharinodariam (anno 1920 Crasnodaria renominatam) migravit. Hac in urbe unum e primis theatris Russicis pro impubibus condidit. Pro theatro illo fabulas nonnullas ad actum scaenarum composuit, et sic litteras pueriles scribere incepit. Anno 1922 Petropolim (quae anno 1924 nomen Leninopolis obtinuit) revenit, ubi annis sequentibus libros poematum suorum pro impubibus in lucem edidit (quorum sunt "Сказ­ка о глу­пом мы­шон­ке" – Fabula de musculo stulto, "Ба­гаж" – Sarcina itineraria, "Мис­тер Тви­стер" – Dominus Twister, etc.), poematum illorum gratia gloriam cepit, unus e conditoribus litterarum puerilium Sovieticarum factus. Praeterea, officinam editoriam Leninopolitanam praefuit, quae anno 1937 abolita est, postquam Maršak Moscuam migravit. Tempore Belli Magni Patrii, versus satyricos contra Nazismum fecit. Annis variis vitae suae, Carmina Shakesperii et poemata Burns, Blake, Wordsworth, Keats, Kipling nonnullorum aliorumque auctorum in Russicum vertit. Anno 1960 narrationem autobiographicam "В на­ча­ле жиз­ни", i.e. In initio vitae, publicavit. Quattuor Praemiis Stalinianis (annis 1942, 1946, 1949, 1951) et Praemio Leniniano (anno 1963) nonnullisque aliis signis laudis Sovieticis ornatus est.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Samuelem Maršak spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani •