Boris Rosing
Boris Leonis filius Rosing (Russice Борис Львович Розинг, tr. Boris L'vovič Rozing; 5 Maii 1869 – 20 Aprilis 1933) fuit physicus ac inventor Russicus et Sovieticus, conditor televisionis electronicae.[1]
Obitus: 20 Aprilis 1933; Archangelopolis
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Memoria
Vita et opera
recensereBoris Rosing anno 1891 studia sua in facultate physico-mathematica Universitatis Petropolitanae dissertatione studii hysteresis magna cum laude complevit. Ab anno sequenti in Instituto Technico Petropolitano, dein etiam in nonnullis aliis institutis eruditionis docebat.
Rosing ab anno 1897 transmissionem imaginum per distantiam explorabat. Anno 1907 usus tubuli cathodoradialis pro transmissione imaginum per electricas undas proposuit, pro quo diploma inventionis obtinuit. Anno 1911, apparato suo ("telescopio electrico") utens, in laboratorio transmissionem receptionemque imaginum figurarum geometricarum simplicium monstravit (inter assistentes eius tunc Vladimirus Zvorykin erat). Dein perfectionem inventionum suarum continuavit. Opera eius facta sunt basis systematum electronicorum televisionis.[2]
Anno 1917 exeunte, Rosing Catharinodorum (ad familiam suam tunc ibi habitantem) migravit, ubi ad creationem instituti politechnici (anno 1918 conditi) multo contribuit, societatem physico-mathematicam creavit (anno 1920) et magnum opus suum de telescopia electrica scripsit, anno 1923 Petropoli publicatum.[3]
Anno 1924 Rosing Leninopolim in laboratorium experimentale electrotechnicum invitatus est.[1] Ibi, et ab anno 1928 in laboratorio connexionis per ductus electricos explorationes suas extendit, etiam in instituto technologico docens. Anno autem 1931, arrestatus? et exsilio ad terras boreales affectus est, opera scientifica tamen continuavit usque ad mortem suam, quae duos annos post Archangelopoli accidit (apoplexiae causa).[1]
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Boris Rosing spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • |