Wikidata-logo.svg Cremifanum (commune)
Res apud Vicidata repertae:
Cremifanum (commune): insigne
Civitas: Austria
Locus: 48°3′18″N 14°7′51″E
Numerus incolarum: 6 585
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Kirchdorf District

Geographia

Superficies: 42.1 chiliometrum quadratum, 42.12 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Pfarrkirchen bei Bad Hall, Wartberg an der Krems, Ried im Traunkreis, Sattledt, Sipbachzell, Kematen an der Krems, Rohr im Kremstal, Bad Hall

Tabula aut despectus

Cremifanum (commune): situs

Cremifanum (Theodisce: Kremsmünster) est commune (cum titulo insigni „Marktgemeinde“, i.e. commune mercatus) Austriae Superioris 6435 incolarum (die 1 Aprilis 2009). Cremifanum in circulo Kirchdorf ad Cremisam situm est.

Abbatia Cremifanensis, aspectus a meridie


HistoriaRecensere

Abbatia Cremifanensis, quae in clivo super medio foro sedet, monasterium Benedictinum est, anno 777 a Tassilone III., duce Bavariae, fundatum. Anno 1299 vicus Cremifanum primo in litteris apparet. Anno 1489 ab imperatore Friderico III. ad mercatum elevatus est. Gymnasium monasterii inter scholas antiquissimas Austriae numeratur. Observatorium monasterii annis 1748-1759 erectum primum caeliscalpium Europae dicitur [1]. Anno 1910 Cremifani prima electrificina aedificata est.


InsigneRecensere

Descriptio: In viridi niger aper prosiliens, rubris ungulis oreque, dentibus argenteis, aureo venabulo fracto transfixus, e rubro vulnere sanguinem fundens.

Insigne legendam fundatoriam Cremifanensem revocat narrantem ducem Tassilonem III. monasterium ad Cremisam (quare Cremifanum) illo loco condidisse, ubi filius Guntherus, a dentibus apri, quem venabulo sauciavisset, percussus e vita decessisset.

Coniunctio communiumRecensere

Coniunctio cum communi Praenestino non decreto sancita, sed in veneratione utriusque communis erga Sanctum Agapitum martyrem, qui olim Praenesti cruciatus nunc in Abbatia Cremifanensi requiescit, fundata est, qua de causa crebrae peregrinationes visitationesque huc illuc fiunt.

Visu dignaRecensere

  • Abbatia Cremifanensis: scholam ab anno 1549 pro publico apertam sustentat, praeterea bibliothecam libris antiquis (inter quos ca. 700 manuscriptis et multis incunabulis) locupletem, museum ad artes et alterum ad historiam naturalem (in observatorio sito) spectantes possidet. Thesaurus notissimus monasterii est Calix Tassilonis ut dicitur.
  • Ecclesia abbatialis (cum sepulcro medievali Guntheri, filio legendario ducis Tassilonis III.)
  • Observatorium monasterii
  • Piscina monasterii, splendidum opus porticibus circumdatum, a Carolo Antonio Carlone (1692) et Jacobo Prandtauer (1717) erectum.
  • Ecclesia Kirchberg: inter pulcherrimas Austriae Superioris ecclesias artis Rococo (aedificata 1753/54) numeratur.
  • Ecclesia Calvariae (Kalvarienbergkirche): arte barociana, 1736-38, aedificata a Ioanne Michaele Prunner, pictura altaris a Bartolomeo Altomonte.
  • Ecclesia peregrinationis Sanctae Crucis (Heiligenkreuz): 1687-90, aedificata a Carolo Antonio Carlone.
  • Castellum Kremsegg: Museum instrumentorum artis musicae
  • Domus iudicis („Marktrichterhaus“) et aliae domus magnae vestustatis, imprimis in "vico dominorum" (Herrengasse).
  • Theatrum („Theater am Tötenhengst“): Antiquissimum theatrum laicorum Austriae
  • Piscinae nomine Schachen („Schachenteiche“): Piscinae 3 km a Cremifano septentriones versus in silvis sitae, anno 1555 fossae sunt, ut palustria siccarentur. Regio circa piscinas huius temporis est area avibus protegendis magni momenti.


BibliographiaRecensere

  • Marktgemeinde Kremsmünster (Ed.), Markt Kremsmünster 1489-1989, Cremifani 1989

NotaeRecensere

  1. Volker Witt, 250 Jahre Sternwarte Kremsmünster. In: Sterne und Weltraum 6/2008, p. 80-85

Nexus externiRecensere