Caeliscalpium,[1] vel multizonium,[2] est aedificium turritum magnae altitudinis ad hominum habitationem aptum, quod super alia aedificia circumiacentia eminet. Aedificium qua condicione caeliscalpium sit, non potest certa mensura altitudinis definiri, nam prospectus urbis[3] loquendique mores incolarum magni momenti sunt. Alii non minus 80 metra, alii non minus 100 metra alti dicunt esse debere? aedificium, ut caeliscalpii nomine ornetur. Qui multizonium contignationum numero definire volunt, modum plus duodecim tabulatorum statuunt.

Caeliscalpia Sicagi.
Turris Khalifa, rubro depicta, omnium caeliscapiorum altissima. Turris Tapei 101 aequa altitudine est ac Turris Willis, in medio, sed altior quam Turris Londiniensis, a sinistra.

Caeliscalpia saepe ad oeconomicam potentiam extollendam eriguntur.

Nexus interni

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009.
  2. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam books, 2007), 657.
  3. Haec res nonnullis linguis nomine Anglico skyline significatur.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad caeliscalpia spectant.
  • SkyscraperPage.com (Anglice)
  • The Skyscraper Museum (Anglice)
 
templum

Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!