Secessio plebis fuit actio resistentiae extralegalis tamquam operistitium generalis hodiernum: Universa plebs enim Roma discessit, quare solum patricii in urbe remanserunt. Post evasionem plebis omnia negotia omnisque mercatura intermissa iacebant. Cum magno numero discessissent id magno detrimento etiam patricio ordini fuit quoniam populatio urbis maxima ex parte pleibeia fuit, quae etiam alimentis afferendis curaret. Auctores antiqui in enumerandis secessionibus inter se differunt.

Secessiones historiae Romanae recensere

494 a.C.n. recensere

 
Secessio plebis in Montem Sacrum, imago B. Barloccinis anno 1849.

Anno 494 plebei nimia licentia Appii Claudii Sabini Inregillensis exacerbati secesserunt in Montem Sacrum discedentes ubi novam coloniam condere minati sunt. Ut talia evitarent patricii aes alienum nonnullorum plebeiorum annullaverunt paucumque potestatis suae plebi creando officium tribuni plebis concesserunt, quod etiam fuit primum officium a plebeio tentum. Potestates tribuni volventibus annis mutabant.

449 a.C.n. recensere

Anno 449 plebs iterum secessione usa est, ut patricios leges XII tabularum adoptare cogerent. Cum olim solum sacerdotibus liceret leges occulto loco abditas legere hac nova lege primum ius Romanum publice latum et divulgatum est. Etiamsi patricii hanc novitatem aegre tulerunt concilium, cui decemvir praefuit, instituere coacti sunt, qui leges paulo post praesentia omnium enuntiari curavit. Qua lege plebeii in ius tracti non iam tam gravi iniuria pressi sunt.

445 a.C.n. recensere

Tertia secession a Floro in lege Canuleia commemorata est.

342 a.C.n. recensere

Quarta secessio nobis a Livio traditur.

287 a.C.n. recensere

Anno 287 plebs postremum ad Ianiculum collem discessit, ut patricios legem Hortensiam, qua concilio plebis potestas conscribendarum legum data est, probare cogerent.

Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae