Nordhusium
Nordhusium (Theodisce Nordhausen)[1] est urbs sat magna in Thuringia septentrionali in Germania ad flumen Zorge sita. Kalendis Ianuariis anni 2015 habuit 41 800 incolarum.
DescriptioRecensere
Iacet haec urbs ad pedes meridionales Harthicorum montium. Statio finalis ferriviae Harthicae, quae apud Wernigerode incohatur, etiam hic invenitur. Ecce res industrialiter confectae Nordhusii: textilia, machinae, spirituosa, producta chimica vitreaque.
HistoriaRecensere
Orta est urbs anno 910 circiter apud burgum quoddam. Urbis libertates post 1220 nacta sunt. Tempore ab 1250 usque annum 1803, quando Borussiae subiceretur, oppidum sui potens imperiale erat.
Tempore Secundi belli pancosmici haud procul ab urbe castra carceralia erant (Mittelbau-Dora), ubi sub terra rochetae fabricatae sunt. Post gravissima damna pyrobolis ultimis belli diebus facta, cathedralis Catholica et Ecclesia Sancti Blasii inter alias res refectae sunt.
NotaeRecensere
- ↑ Sleumer, Alfred: Kirchenlateinisches Wörterbuch, Limburg a.d.Lahn 1926, Nachdruck 2006, ISBN 3-487-09333-2, p. 551.
BibliographiaRecensere
- "Nordhausen" in Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation 2006 (DVD).
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nordhusium spectant. |
Lege Νορτχάουζεν ("Nordhusium") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |