Iustus Ionas (Cranach-Stammbuch), 1543.

Iustus Ionas Senior (natus die 5 Iunii 1493 Nordhusii; mortuus est Eisfeldiae die 9 Octobris 1555) fuit iuris consultus, humanista, hymnorum scriptor, theologus, et reformator Germanicus.

VitaRecensere

Ex anno 1511 eum studentem habuit Universitas Leucorea, ubi artes humaniores, ius, et rei Bibliae studuit et Erasmum aestimavit. Amicus Lutheri iam antea iurisprudentiae et theologiae Erfordiae in Universitate Hierana studuerat antequam anno 1521 tamquam professor et praepositus Wittenbergam iret in Ecclesiam Omnium Sanctorum (sive Fanum castellanum). Reformationis emolumento maximi vere momenti fuit; Lutherum Wormatiam comitatus eum et in scholis inspiciendis anno 1529 iuvabat. Disputationi religiosae Marburgensi inferfuit et Diaetae Augustanae. Anno 1546 Salinis Saxonicis depulsus est ubi ex anno 1541 superintendens erat. Lutherum in ultimo itinere Islebiam sequebatur et anno 1550 Coburgi praedicator aulicus institutus est. Ex anno 1552 erat parochus Ratisbonae, anno 1553 superintendens Islebiae.

Scripta Lutheri Philippi Melanchthonos et commentarios in Acta Apostolorum pepigit: »Discussio pro conjugio sacerdotali« (1523). Epistulare eius commercium editum est Salinis Saxonicis annis inter 1884 et 1885 a G. Kawerau. Ioannes Sebastianus Bachius textu Iusti Ionas in cantatis BWV 127 et BWV 178 usus est.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iustum Ionam Seniorem spectant.
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!