Pinacotheca Meyenburg
Pinacotheca Meyenburg (Theodisce Kunsthaus Meyenburg) Nordhusii in Germania (Alexander-Puschkin-Straße 31) invenitur. Cui nomen dedit Michael Meyenburg, demarchus probus et summus reformationis exsecutor domesticus.
Domus
recensereVilla Becker, quam architecti anno 1907 genere florali construxerant, iam vicennio post in museum redacta est. Quoniam isto anno urbs iubilaeum de mille annis conditionis habuit atque celebravit.
Anno autem 2002, omnia recrudescebant et ad usum musealem hodiernum aptata sunt. Insuper villa nostra operi fundato Stiftung Ilsetraut-Glock-Grabe et collectionibus artificiorum municipalibus portas patefecit. Coloribus recentioribus adhibitis, omnes diaetae in statum pristinum redactae sunt. Unde simulacra, imagines, effigies, quae videntur, ambitu pulchiore gaudere possunt.
Collectiones
recensereIlsetraut Glock, artium peritissima et celsa urbis filia, anno 1998 graphica prelo mandata, in quibus opera artificum saeculorum XIX et XX spectentur, curatoribus commendaverat. Inter artifices mentionis digni sunt Ernestus Barlach, Maximilianus Klinger, Maximilianus Slevogt, Alfredus Kubin, Lyonel Feininger, A. R. Penck, Georgius Immendorff, Andreas Warhol, Horst Janssen. Ecce bona facultas qua multos totius Europae artifices uno loco congregatos bene cognoscas et admireris.
Attamen multa in recentiora tempora coartantur, in opera Maximiliani Ernst, Ioannis Miró, Henrici Matisse et aliorum. Noster artium focus non solum operis fundati, quod citatum est, sed etiam aliorum gregum res monstrare atque ostentare solet. Catharina Kollwitz et Barlach (coloniae ad Worpswerde in circulo Osterholz coeuntis) necnon Friedensreich Hundertwasser nequaquam in oblivionem cadant; id collectaneorum moderatoribus in votis est.
Expositiones plures ad tempus in casa positae de cultura alibi sparsa visitatores certiores faciant atque faciunt. Innatum in musei corde est argumentum de arte oculorum promovenda. Numquam autem nexus ad historiam culturalem perditur, neque ad litteras, musicam, delineationem, ichnographias.
Domus cum viridariis affabre constituta identidem invitat ad spectacula varia facienda. Et discipuli artibus inflammati, qui se congregaverunt in cursibus Jugendkunstschule, hanc domum sibi scholam elegerunt.
Bibliographia
recensere- Claudia Ehser, Rainer Hellberg: Festschrift – 125 Jahre Museum Nordhausen. Nordhusii 2001
- Kulturelle Entdeckungen THÜRINGEN. Landkreis Eichsfeld, Kyffhäuserkreis, Landkreis Nordhausen, Unstrut-Hainich-Kreis. Tomus I, in editionibus Schnell & Steiner, Ratisbonae 2009, ISBN 978-3-7954-2249-3, p. 182-183
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Pinacothecam Meyenburganam spectant. |