Ioannes (vulgo: Hans) Klein (natus 11 Iulii 1931 Pulchromontii[1] in Sudetia, mortuus 26 Novembris 1996 Bonnae)vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria erat.

Ioannes Klein anno 1990

Iuventus et munus recensere

Anno 1945 Klein patriam relinquere coactus est et Heidenheim in oppidum in Virtembergiam venit. Ibi scholam finivit atque typothetae et deinde diurnarii tirocinia fecit. Anno 1950 annuam pensionem universitatis Leicestriae accepit atque oeconomiae et historiae studebat; ab anno 1953 diurnarius diversis actis diurnis laboravit. Anno 1958 legatus factus est et in legationibus Theodiscis in Iordania, Syria, Irakia, Indonesia curator diurnariis laboravit. Ab anno 1965 adlatus rerum diurnariorum apud Ludovicum Erhard cancellarium foederalem erat. Anno 1969 curator commercii cum diurnariis Olympicorum certaminum Monachio in annum 1972 decretorum fuit. Anno 1972 iterum diurnarius liber laboravit.

Familia recensere

Klein maritus erat atque tres liberos habuit.

Cursus honorum recensere

Klein ab anno 1972 sodalis CSU et ab anno 1976 ad usque mortem legatus Dieta Foederalis Germaniae fuit. 12 Martii 1987 Helimutus Kohl cancellarius foederalis eum Administrum Foederalem Collaborationis Oeconomicae nominavit. 21 Aprilis 1989 Klein Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum et praeses mgistratus foederalis ad publicum certiorem faciendum factus est. 20 Decembris 1990 praeses vicarius Dietae Foederalis Germaniae creatus est atque usque ad mortem mansit.

Notae recensere

Nexus externi recensere