Aperire sectionem principem

Carolus-Theodericus Spranger

Carolus Theodericus Spranger anno 1990

Carolus-Theodericus (vulgo: Carl-Dieter) Spranger (natus 28 Martii 1939 Lipsiae) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria est.

Index

Iuventus et munusRecensere

Spranger anno 1957 maturitatem adeptus est et tum Erlangae iurisprudentiae et oeconomiae studebat. Anno 1962 primam, anno 1966 secundam probationem accepit. Anno 1968 delator publicus, 1969 iudex in oppido Onoldum nominatus est. Anno 1977 iurisconsultus admissus est.

FamiliaRecensere

Spranger maritus est et tres liberos habet.

Cursus honorumRecensere

Ab anno 1968 Spranger sodalis CSU est. Annia 1972 - 1976 magistratus municipalis Anspach erat. Annis 1972 - 2002 legatus Dietae Foederalis Germaniae fuit. Anno 1982 a Helimuto Kohl novo cancellario foederli secretarius statalis in administerio rerum internarum et 18 Ianuarii 1991 Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae factus est. Hoc officio ad 26 Octobris 1998 fungebatur, cum consilium ministrorum Kohl post electionem a magistratibus recedere coactus est.

Nexus externiRecensere

Consilium ministrorum Kohl V (17 Novembris 1994 - 26 Octobris 1998)