Aperire sectionem principem
Claudia Nolte

Claudia Crawford (nata 7 Februarii 1966 Rostochii nomine Wiesemüller, deinde post coniugio primo Nolte, nunc secundo connubio Crawford) femina rebus publicis Germaniae versata et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Iuventus munusqueRecensere

Claudia Wiesemüller anno 1982 scholam finivit et tirocinium electrotechnicae fecit. Anno 1985 maturitatem accepit atque Ilmenae cyberneticae studebat. Anno 1990 diploma accepit et deinde in Universitate Ilmenae laboravit.

Cursus honorumRecensere

Cum anno 1989 eversio rerum in "Res publica Democratica Germanica|Re publica Democratica Germanicae" (RDG) fieret, Nolte primo sodalis Fori Novi, deinde Februario anni 1990 factionis CDU facta est. Anno 1990 primo legata Camerae Populi (parlamenti RDG) electa est, 3 Octobris 1990, cum Germania unita esset, legatus Dietae Foederalis Germaniae facta est. Mansit legata ad annum 2005, cum electionem perdidit. 18 Novembris 1994 a Heleimuto Kohl (CDU), cancellaraio foederali, Administer Foederalis Feminarum et Iuventutis nominata est. Hoc officio fungebnatur ad annum 1998, cum CDU/CSU et FDP factiones electionem Dietae Foederalis amisissent. Postquam Dietam Foederalem reliquit, Crawford nunc officium Instituti Conradi Adenenauer in Belgrado duxit.

Nexus externiRecensere