Aperire sectionem principem
Christina Bergmann anno 2010

Christina (vulgo: Christine) Bergmann (nata 7 Decembris 1939 Dresdae) femina in rebus publicis perita Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

MunusRecensere

Post scholam anno 1957 finitam Lipsiae pharmacologiae studebat et ab anno 1963 Berolini pharmacopola laboravit. Anno 1989 doctor promota est.

Cursus honorumRecensere

Post eversionem rerum in Re publica Democratica Germanica ad SPD factionem accessit et annis 1990 ad usque 2004 vicaria praeses SPD Berolini fuit, anno 1990/1991 praeses domus legatorum Berolini et senator huius urbis familiarum feminarum seniorum. 27 Octobris 1998 Gerhardus Schröder (SPD), novus cancellarius foederalis eam Administram Foederalem Feminarum et Iuventutis nominavit. Hunc magistratum ad electionem Dietae Foederalis anni 2002 tenuit. Ea electione frustra candidata Dietae Foederalis fuit.

Nexus externiRecensere