Ioachimus (vulgo: Jochen) Borchert (natus 25 Aprilis 1940 oppido Nahrstedt apud Stendaliam) est vir publicus Germanus et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).

Jochen Borchert (2018)

Iuventus et Munus

recensere

Anno 1953 Borchert cum familia in occidentalem Germaniae regionem fugit. Podt scholam finitam Borchert annis ab 1957 ad 1959 tirocinium agriculturae fecit. Ab anno 1970 fundum parentum administravit et eodem tempore studium oeconomiae Bauci coepit: Anno 1974 diploma accepit. Borchert praeses foederis Theodisci venatorum est.

Borchert maritus est atque duos liberos habet.

Cursus honorum

recensere

Borchert ab anno 1965 sodalis CDU est et annis ab 1976 ad 1981 consiliarius urbis Bochi fuit. Ab anno 1980 sodalis Dietae Foederalis Germaniae est. 21 Ianuarii 1993 Helimutus Kohl cancellarius federalis (CDU) eum Administrum Foederalem Rei Agrariae nominavit. Hunc magistratum administrabat ad usque diem 26 Octobris 1998, cum Consilium Ministrorum Kohl post electionem Dietae Foederalis officium reliquit. Anno 2009 non iam candidatus Dietae Foederalis fuit.

Nexus externi

recensere
Consilium ministrorum Kohl V (17 Novembris 1994 - 26 Octobris 1998)