Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Christianus Schmidt
Res apud Vicidata repertae:
Christianus Schmidt: imago
Nativitas: 26 Augusti 1957; Obernzenn
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, Federal Minister of Food and Agriculture, Parliamentary Secretary in Germany, Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: politicus, Causidicus

Consociatio

Factio: Christiana Socialis Unio in Bavaria
Religio: Evangelical Lutheran Church

Memoria

Laurae: Bavarian Order of Merit, Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Order of the Three Stars
Christianus Schmidt anno 2013

Christianus Schmidt (natus die 26 Augusti 1957 in oppido Obernzenn/Bavaria) vir publicus Germanicus factionis CSU est.

Iuventus et munusRecensere

Postquam testimonium maturitatis anno 1976 adeptus est, Schmidt miles conscriptus militavit et deinde Erlangae et Lausonii iurisprudentiae studebat. Anno 1982 primam, anno 1985 secundam probationem accepit et ab hoc tempore causidicus operam dicit.

FamiliaRecensere

Schmidt uxorem duxit atque duas filias habet.

Cursus honorumRecensere

Ab anno 1973 Schmidt sodalis Unionis Iuvenilis fuit et 1976 ad Factionem Christianam Socialem accessit. Postquam legatus oppidi patrii et pagi sui fuit, Schmidt anno 1990 primo legatus ad Dietam Foederalem electus est et ad hunc diem manet. Annis 2005 - 2013 secretarius statalis in Administerio Foederali Defensionis Publicae erat et deinde eodem magistratu in Administerio Foederali Collaborationis Oeconomicae fungebatur. Die 17 Februarii 2014 novus Administer Foederalis Rei Agrariae nominatus est[1]. Et anno 2017 iterum legatus ad Dietam Foederalem electus est. Die 24 Octobris 2017 Schmidt pro tempore et Administer Foederalis Commeatus nominatus est et Alexandro Dobrindt successit[2]. Die 14 Martii 2018 Iulia Klöckner (CDU) administra rei agrariae et Andreas Scheuer minister foederalis commeatus ei successit[3].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

Consilium Ministrorum Germanicum Merkel III (18 Decembris 2013 - 14 Martii 2018)
Angela Merkel (CDU) |Franciscus Gualterius Steinmeier (SPD, ad diem 27 Ianuarii 2017) |Thomas de Maizière (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Brigitta Zypries (SPD, a die 27 Ianuarii 2017) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, ad diem 17 Februarii 2014) |Christianus Schmidt (CSU, a die 17 Februarii 2014) |Andrea Nahles (SPD) |Manuela Schwesig (SPD, ad diem 2 Iunii 2017) |Catharina Barley (SPD, a die 2 Iunii 2017) |Hermannus Gröhe (CDU) |Alexander Dobrindt (CSU) |Barbara Hendricks (SPD) |Ioanna Wanka (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Petrus Altmaier (CDU)