Thomas de Maizière (natus 21 Ianuarii 1954 Bonnae) est vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).

Wikidata Thomas de Maizière
Res apud Vicidata repertae:
Thomas de Maizière: imago
Thomas de Maizière: imago
Thomas de Maizière: subscriptio
Thomas de Maizière: subscriptio
Nativitas: 21 Ianuarii 1954; Bonna
Patria: Germania
Nomen nativum: Karl Ernst Thomas de Maizière

Familia

Genitores: Ulrich de Maizière; Eva de Maizière
Coniunx: Martina de Maizière
Proles: Victor de Maizière, Nora de Maizière, Kilian de Maizière
Familia: Maizière
Thomas de Maizière anno 2007.

Familia eius olim e Francia fugit, quod Huguenoti erant. Multi propinqui Thomae ad honores summos lati sunt. Inter hos sunt Ulricus de Maizière, qui in Germania Occidentali inspector generalis exercitus fuit et Lotharius de Maizière, qui ultimus primus minister Rei publicae Democraticae Germanicae erat. Ipse Thomas uxorem duxit atque tres liberos habet.

Post scholam anno 1972 Bonnae finitam Maizière militavit et tum Monasterii et Friburgi iurisprudentiae studebat. Anno 1979 primam, 1982 secundam probationem accepit. Annis 19821985 magistros civium regentes Berolini Ricardum de Weizsaecker et Eberhardum Diepgen adiuvit et tum Doctor iurisprudentiae promotus est. Annis 19851989 in cancellaria senatus Berolini laboravit, et anno 1990 officium praesidis ministrorum Rei publica Democraticae Germanicae exstruxit. Tum autem consobrinus eius Lotharius de Maizière fuit praeses ministrorum.

Cursus honorum

recensere

Maizière ab anno 1972 sodalis CDU est. Anno 1990, consobrino suo Angelam Merkel, quae postea cancellaria Germanica facta est, commendavit. Novembri eiusdem anni Maizière secretarius civitatis in administerio cultus Megapolis et Pomeraniae Citerioris nominatus est, tum cancellariam civitatis sub praeside ministrorum Bernhardo Seite duxit. Anno 1998, cum CDU electionem senatus terrae perdidisset, Maizière dimissus est, sed iam anno 1999 cancellariae civitatis Saxoniae praefuit et 2001 administer Saxoniae aerarii publici, anno 2002 iustitiae, 2004 rerum internarum factus est. Die 22 Novembris 2005, Angela Merkel eum Administrum Foederalem Officiorum Praecipuorum et praepositum officii cancellarii fecit. Comitiis anni 2009 confectis, nunc Administer Foederalis Rerum Internarum est. Praeterea, legatus Dietae Foederalis electus est. 3 Martii 2011 Maizière novus Administer Foederalis Defensionis Publicae successor Caroli Theodori zu Guttenberg nominatus est. Novus administer internarum rerum Ioannes-Petrus Friedrich (CSU) est[1]. Etiam anno 2013 legatus ad parlamentum Germaniae electus est[2]. In novo consilio ministrorum Merkel Maizière iterum administer rerum internarum factus est[3].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomas de Maizière spectant.
Consilium Ministrorum Merkel I (22 Novembris 2005 - 27 Octobris 2009)

Angela Merkel (CDU) | Francus Gualterus Steinmeier (SPD) | Franciscus Müntefering (SPD, ad 21 Novembris 2007) Olaus Scholz (SPD, ab 21 Novembris 2007) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Brigitta Zypries (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Michael Glos (CSU, ad 10 Februarii 2009) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ab 10 Februarii 2009) | Horatius Seehofer (CSU, ad 27 Octobris 2008) | Ilse Aigner (CSU, ab 31 Octobris 2008) | Franciscus Josephus Jung (CDU) | Ursula de Leyen (CDU) | Ulla Schmidt (SPD) | Volfgangus Tiefensee (SPD) | Sigmarius Gabriel (SPD) | Annetta Schavan (CDU) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD) Thomas de Maizière (CDU)

Consilium Ministrorum Merkel II (28 Octobris 2009 - 17 Decembris 2013)

Angela Merkel (CDU) | Guido Westerwelle (FDP) | Thomas de Maizière (CDU) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ad diem 1 Martii 2011) | Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, a die 3 Martii 2011) | Rainer Brüderle (FDP, ad diem 12 Maii 2011) | Daniel Bahr (FDP, a die 12 Maii 2011) | Ilse Aigner (CSU, ad diem 30 Septembris 2013) | Franciscus Josephus Jung (CDU, ad diem 27 Novembris 2009) | Ursula de Leyen (CDU) | Christina Schröder (CDU, a die 30 Novembris 2009) | Philippus Rösler (FDP) | Petrus Ramsauer (CSU) | Norbertus Röttgen (CDU, ad diem 22 Maii 2012) | Petrus Altmaier (CDU, a die 22 Maii 2012) | Annetta Schavan (CDU, ad diem 14 Februarii 2013) | Ioanna Wanka (CDU, a die 14 Februarii 2013) | Theodericus Niebel (FDP) | Ronaldus Pofalla (CDU)

Consilium Ministrorum Germanicum Merkel III (18 Decembris 2013 - 14 Martii 2018)

Angela Merkel (CDU) |Franciscus Gualterius Steinmeier (SPD, ad diem 27 Ianuarii 2017) |Thomas de Maizière (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Brigitta Zypries (SPD, a die 27 Ianuarii 2017) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, ad diem 17 Februarii 2014) |Christianus Schmidt (CSU, a die 17 Februarii 2014) |Andrea Nahles (SPD) |Manuela Schwesig (SPD, ad diem 2 Iunii 2017) |Catharina Barley (SPD, a die 2 Iunii 2017) |Hermannus Gröhe (CDU) |Alexander Dobrindt (CSU) |Barbara Hendricks (SPD) |Ioanna Wanka (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Petrus Altmaier (CDU)