Aperire sectionem principem
Ilse Aigner (2012)

Elisabeth (Ilse) Aigner (nata 7 Decembris 1964 Veltkirchae in Bavaria) femina rei publicae est et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria est.

Iuventus et munusRecensere

Aigner post scholam anno 1981 finitam tirocinium technici televisionis fecit, tum in fabrica parentium operam dedit et deinde annis 1988 - 1990 scholam electrotechnicam frequentavit. In societate, in qua helicoptera construuntur ad annum 1994 operam dedit.

Cursus honorumRecensere

Aigner anno 1983 Unionem Iuvenilem, 1985 etiam ad factionem CSU accessit. Cum anno 1994 senatus terrae Bavariae electus esset, Aigner legata facta est. Ab anno 1995 sodalis praesidii CSU est. Ab anno 1998 autem legata Dietae Foederalis erat. 31 Octobris 2008 successor Horatii Seehofer (CSU), qui praeses ministrorum Bavariae factus erat, Administer Foederalis Rei Agrariae nominata est. Hoc officium et post electionem Dietae Foederalis anni 2009 tenuit. Die 15 Martii 2013 legata iterum ad senatum terrae Bavariae electa est et noniam administerium foederale appetivit. Itaque die 30 Septembris 2013 administra foederalis dimissa est[1], Ioannes-Petrus Friedrich (CSU) ei pro tempore successit.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

Consilium Ministrorum Merkel I (22 Novembris 2005 - 27 Octobris 2009)
Angela Merkel (CDU) |

Francus Gualterus Steinmeier (SPD) | Franciscus Müntefering (SPD, ad 21 Novembris 2007) Olaus Scholz (SPD, ab 21 Novembris 2007) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Brigitta Zypries (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Michael Glos (CSU, ad 10 Februarii 2009) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ab 10 Februarii 2009) | Horatius Seehofer (CSU, ad 27 Octobris 2008) | Ilse Aigner (CSU, ab 31 Octobris 2008) | Franciscus Josephus Jung (CDU) | Ursula de Leyen (CDU) | Ulla Schmidt (SPD) | Volfgangus Tiefensee (SPD) | Sigmarius Gabriel (SPD) | Annetta Schavan (CDU) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD)

Thomas de Maizière (CDU)
Consilium Ministrorum Merkel II (28 Octobris 2009 - 17 Decembris 2013)
Angela Merkel (CDU) |

Guido Westerwelle (FDP) | Thomas de Maizière (CDU) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ad diem 1 Martii 2011) | Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, a die 3 Martii 2011) | Rainer Brüderle (FDP, ad diem 12 Maii 2011) | Daniel Bahr (FDP, a die 12 Maii 2011) | Ilse Aigner (CSU, ad diem 30 Septembris 2013) | Franciscus Josephus Jung (CDU, ad diem 27 Novembris 2009) | Ursula de Leyen (CDU) | Christina Schröder (CDU, a die 30 Novembris 2009) | Philippus Rösler (FDP) | Petrus Ramsauer (CSU) | Norbertus Röttgen (CDU, ad diem 22 Maii 2012) | Petrus Altmaier (CDU, a die 22 Maii 2012) | Annetta Schavan (CDU, ad diem 14 Februarii 2013) | Ioanna Wanka (CDU, a die 14 Februarii 2013) | Theodericus Niebel (FDP) |

Ronaldus Pofalla (CDU)