Aperire sectionem principem
Rainerus Ortleb anno 1990

Rainerus (vulgo: Rainer) Ortleb (natus 5 Iunii 1944 Gerapolis) vir publicus Germaniae et est et olim sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae (FDP) erat.

Index

Familia et MunusRecensere

Rainerus Ortleb anno 1963 maturitatem adeptus est et tum Dresdae studium mathematicae coepit. Anno 1971 doctor rerum naturarum promotus et anno 1983 habilitatus est. Ab anno 1984 Rostochii docens laboravit.

FamiliaRecensere

Ortleb maritus est et duos liberos habet.

Cursus honorumRecensere

Anno 1968 Ortleb sodalis Factionis Liberalis Democraticae Germaniae (LDPD) in Re publica Democratica Germanica factus est, anno 1987 praeses factionis huius in pago Rostochii creatus est et anno 1989 inter eversionem rerum RDG totius factionis praeses. Martio 1990 legatus Camerae Popularis RDG libere electae creatus est. 3 Octobris eiusdem anni legatus Dietae Foederalis Germaniae et Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum a Helimuto Kohl (CDU) tum cancellario foederali factus est. 18 Ianuarii 1991 Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae nominatus est. Annis 1991 - 1994 praeses FDP Megalopolis-Pomeraniae Citerioris fuit. 3 Februarii 1994 propter valetudinem officium Administri deposuit. Anno 1997 praeses FDP Saxoniae creatus anno 1999 ab hoc magistratu recessit, cum FDP electionem senatus terrae perdidisset. Anno 2001 propter controversias FDP reliquit, anno 2009 cives ad Sinistram eligendam cohortatus est.

Nexus externiRecensere

Administri rerum Atomarum

Franciscus Iosephus Strauß (CSU) 1955  |Siegfriedus Balke (CSU) 1956  |

Administri Eruditionis et Scientiae

Ioannes Lenz (FDP) 1962  | Gerhardus Stoltenberg (CDU) 1965  | Ioannes Leussink (SPD) 1969  | Nicolaus de Dohnanyi (SPD) 1972  | Helimutus Rohde (SPD) 1974  | Georgius Schmude (SPD) 1978  | Björn Engholm (SPD) 1981  | Dorothea Wilms (CDU) 1982  | Georgius Möllemann 1987  | Rainerus Ortleb (FDP) 1990  | Carolus-Ioannes Laermann(FDP) 1994  | Georgius Rüttgers (CDU) 1994  | Edelgarda Bulmahn (SPD) 1998  | Annetta Schavan (CDU) 2005  | Ioanna Wanka (CDU) 2013  | Anja Karliczek (CDU) 2018