Helimutus (vulgo: Helmut) Haussmann (natus 18 Maii 1943 Tubingae) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae erat.

Helimutus Haussmann, 2014
Helimutus Haussmann (ad laevam) cum Ioanno-Theoderico Genscher

Iuventus et munus

recensere

Haussmann, postquam maturitatem anno 1961 adeptus est, Tubingae Hamburgi Norimbergaeque oeconomiae et sociologiae studebat atque 1968 diploma accepit. Ad annum 1971 deinde in societate privata laboravit, tum adlatus oeconomiae in universitatem Erlangam venit. Anno 1975 doctor promotus est. Post cursum honorum ab anno 1996 (vide infra) pro societate laborat, quae domibus effectoribus consuluit.

Haussmann maritus est, sed liberos non habet.

Cursus honorum

recensere

Haussmann sodalis FDP est et annis 1975 - 1980 consilio urbis Urahae interfuit. Anno 1976 etiam legatus Dietae Foederalis Germaniae creatus est. Annis 1984 ad usque 1988 secretarius generalis FDP fuit. 9 Decembris eius anni Helimutus Kohl (CDU) cancellarius foederalis Haussmann Administrum Foederalem Oeconomiae fecit. Hoc officium ad 18 Ianuarii 1991, cum post electionem Dieate Foederalis libenter se recessit. Legatus Dietae Foederalis ad annum 2002 mansit, cum candidatus electionem perdidisset.

Nexus externi

recensere