Wolfgangus Clement

(Redirectum de Gualphangus Clement)

Wolfgangus (vulgo: Wolfgang) Clement (natus 7 Iulii 1940; mortuus die 27 Septembris 2020) vir publicus Germaniae fuit et ad usque annum 2008 sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) fuit.

Wolfgang Clement anno 2004

MunusRecensere

Clement post scholam finitam Monasterii iurisprudentiae ad usque annum 1965 studebat; postea erat referendarius iuris. Ab anno 1968 ephemeridum scriptor laborabat.

Cursus honorumRecensere

Ab anno 1970 Clement sodalis SPD fuit. Anno 1989 secretarius statalis apud praesidem ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae Ioannem Rau factus est. Anno 1995 administer oeconomiae eius terrae creatus est. 27 Maii 1998 successor Ioannis Rau, qui magistratum praesidis foederalis tum petebat, praeses ministrorum electus est. Anno 2000 maioritate factionis suae SPD suffragio perdita Clement coalitionem cum Viridibus iniit. Sed anno 2002 Clement Administer Foederalis Oeconomiae et Laboris a Gerhardo Schröder nominatus est. Successor praeses ministrorum Petrus Steinbrück erat. Post electionem foederalem anni 2005 Clement officium reliquit.

Post magistratusRecensere

Eodem anno Clement praeses societatis electridis "RWE" et postea aliarum societatum fiebat. Anno 2008 SPD reliquit, quae factio eum reprehenderat, quod homines Hassiae monuerat, ne Andream Ypsilanti, sodalem SPD praesidem ministrorum suam crearent. Nam Clement eam nimium ad Sinistram vergere putat.

Consilium Ministrorum Schröder II (22 Octobris 2002 - 22 Novembris 2005)

Gerardus Schröder (SPD) | Iosephus Fischer (Virides) | Otto Schily (SPD) | Brigitta Zypries (SPD) | Ioannes Eichel (SPD) | Wolfgangus Clement (SPD) | Renata Künast (Virides) | Petrus Struck (SPD) | Ursula Schmidt (SPD) | Manfredus Stolpe (SPD) | Edelgarda Bulmahn (SPD) | Georgius Trittin (Virides) | Renata Schmidt (SPD) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD) |