Christianus (vulgo: Christian) Schwarz-Schilling (natus 19 Novembris 1930 Pontis Aeni) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Christianus Schwarz-Schilling anno 1993

Post maturitatem anno 1950 Berolini acceptam Schwarz-Schilling Monachii litteris et linguis Asiae Orientalis studebat et anno 1956 doctor philologiae promotus est. Tum tirocinium argentarii fecit. Ab anno 1957 praeses fuit societatis, quae in oppido nomine Büdingen (Hassia) instrumenta electridi accumulandae fabricavit. Annis 1993 - 2002 societatem consultationis telecommunicationis eodem loco fuit.

Pater eius Reinhardus Schwarz-Schilling (1904 - 1985) compositor fuit, ipse Christianus maritus est atque duos liberos quattuorque nepotes habet.

Cursus honorum

recensere

Schwarz-Schilling, qui ab anno 1960 sodalis CDU est, annis 1967 - 1980 secretarius generalis CDU Hassiae, tum vicarius praeses eius factionis fuit. Iam ab anno 1966 ad usque 1976 legatus senatus terrae Hassiae erat et tum legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est.4 Octobris 1982 ab Helimuto Kohl cancellario foederali novo electo Administer Foederalis Cursus Publici nominatus est. Hunc honorem ad 14 Decembris 1992, quod consilia ministrorum de bello Bosniaco reprehendit. Legatus Dietae Foederalis ad annum 2002 mansit, cum noniam candidatus contendit. 31 Ianuarii 2006 - 30 Iunii 2007 commissarius superior Consociationis Nationum in Bosnia fuit. Ad hunc diem Schwarz-Schilling pro fugitivis belli civilis e Bosnia certat.

Nexus externi

recensere
Administri Foederales Cursus Publici Germaniae
Consilium ministrorum Kohl I (4 Octobris 1982 - 30 Martii 1983)
Consilium ministrorum Kohl II (30 Martii 1983 - 11 Martii 1987)
Legati superiores Bosniae et Herzegovinae