Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Franciscus-Iosephus Wuermeling
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus-Iosephus Wuermeling: imago
Nativitas: 8 Novembris 1900; Berolinum
Obitus: 7 Martii 1986; Monasterium
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, Member of Landtag of Rhineland-Palatinate
Munus: politicus

Memoria

Laurae: Knight Grand Cross of the Order of St. Gregory the Great, Grand Cross 1st class of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany
Franciscus-Iosephus Wuermeling anno 1950

Franciscus-Iosephus (Theod.: Franz-Josef) Wuermeling (natus 8 Novembris 1900 Berolini, mortuus 7 Martii 1986 Monasterii) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus MunusqueRecensere

Origo familiae Westfalia erat. Pater minister publicus superior Berolinum venit et diu legatus senatus terrae Borussiae factionis Centri erat. Anno 1919 praeses superior Vestfaliae Monasterii factus est. Franciscus-Iosephus ipse gymnasia Berolini atque Warburgi frequentabat atque 1918 maturitatem adeptus est. Tum brevi tempore Bello Orbis Terrarum I miles interfuit. Deinde Monasterii, Hamburgi atque Friburgi Brisgoviae iurisprudentiae et oeconomiae studebat. Anno 1921 doctor rerum politicarum promotus anno 1922 primam, 1925 secundam probationem accepit atque ab anno 1926 minister publicus in administerio Borussiae rerum internarum laboravit. Annis 1931 - 1938 in administratione provinciae Cassalae laboravit. Deinde ab Nazistis propter sententias politicas suas munere solutus est. Tum ad usque annum 1947 pro fabrica bituminis basanitisque laboravit.

Cursus honorumRecensere

Wuermeling ab anno 1945 sodalis CDU factus est. Annis 1946 - 1951 Wuermeling legatus senatus terrae Rhenaniae-Palatinatus fuit et annis 1947 - 1949 secretarius statalis in administerio internarum rerum eius terrae. Eo anno primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est atque tum ad annum 1951 secretarii statalis munus in Officio Cancellarii Foederalis Conrado Adenauer duce explevit. Post electionem secundam Dietae Foederalis 20 Octobris 1953 Administer Foederalis Familiarum nominatus est. Hoc officio ad 11 Decembris 1962 fungebatur. Eo tempore legem tulit, qua familiis multorum liberorum ferroviaria minimo pretio uti permittebatur. Haec lex diu notissima fuit in Germania. Ad annum 1969 legatus Dietae Foederalis mansit.

Nexus externiRecensere

Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)
Consilium ministrorum Adenauer III (29 Octobris 1957 - 14 Novembris 1961)